|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit
fomes peccati. Ab eodem enim principio derivatur fomes peccati, et
passibilitas corporis sive mortalitas, scilicet ex subtractione
originalis iustitiae, per quam simul inferiores vires animae
subdebantur rationi, et corpus animae. Sed in Christo fuit
passibilitas corporis et mortalitas. Ergo etiam in eo fuit fomes
peccati.
2. Praeterea, sicut Damascenus dicit, in III libro,
beneplacito divinae voluntatis permittebatur caro Christi pati et
operari quae propria. Sed proprium est carni ut concupiscat
delectabilia sibi. Cum ergo nihil aliud sit fomes quam
concupiscentia, ut dicitur in Glossa, Rom. VII, videtur quod in
Christo fuerit fomes peccati.
3. Praeterea, ratione fomitis caro concupiscit adversus spiritum,
ut dicitur Galat. V. Sed tanto spiritus ostenditur esse fortior et
magis dignus corona, quanto magis super hostem, scilicet
concupiscentiam carnis, dominatur, secundum illud II Tim. II,
non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Christus autem habuit
fortissimum et victoriosissimum spiritum, et maxime dignum corona,
secundum illud Apoc. VI, data est ei corona, et exivit vincens,
ut vinceret. Videtur ergo quod in Christo debuerit esse maxime fomes
peccati.
Sed contra est quod dicitur Matth. I, quod in ea natum est, de
spiritu sancto est. Sed spiritus sanctus excludit peccatum, et
inclinationem peccati, quae importatur nomine fomitis. Ergo in
Christo non fuit fomes peccati.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus
perfectissime habuit gratiam et omnes virtutes. Virtus autem moralis
quae est in irrationali parte animae, eam facit rationi esse
subiectam, et tanto magis quanto perfectior fuerit virtus, sicut
temperantia concupiscibilem, et fortitudo et mansuetudo irascibilem,
ut in secunda parte dictum est. Ad rationem autem fomitis pertinet
inclinatio sensualis appetitus in id quod est contra rationem. Sic
igitur patet quod, quanto virtus fuerit magis in aliquo perfecta,
tanto magis debilitatur in eo vis fomitis. Cum igitur in Christo
fuerit virtus secundum perfectissimum gradum, consequens est quod in eo
fomes peccati non fuerit, cum etiam iste defectus non sit ordinabilis
ad satisfaciendum, sed potius inclinat ad contrarium satisfactioni.
Ad primum ergo dicendum quod inferiores vires pertinentes ad sensibilem
appetitum, naturaliter sunt obedibiles rationi, non autem vires
corporales, vel humorum corporalium, vel etiam ipsius animae
vegetabilis, ut patet in I Ethic. Et ideo perfectio virtutis, quae
est secundum rationem rectam, non excludit passibilitatem corporis,
excludit autem fomitem peccati, cuius ratio consistit in resistentia
sensibilis appetitus ad rationem.
Ad secundum dicendum quod caro naturaliter concupiscit id quod est sibi
delectabile, concupiscentia appetitus sensitivi, sed caro hominis,
qui est animal rationale, hoc concupiscit secundum modum et ordinem
rationis. Et hoc modo caro Christi, concupiscentia appetitus
sensitivi, naturaliter appetebat escam et potum et somnum, et alia
huiusmodi quae secundum rationem rectam appetuntur, ut patet per
Damascenum, in III libro. Ex hoc autem non sequitur quod in
Christo fuerit fomes peccati, qui importat concupiscentiam
delectabilium praeter ordinem rationis.
Ad tertium dicendum quod fortitudo spiritus aliqualis ostenditur ex hoc
quod resistit concupiscentiae carnis sibi contrariantis, sed maior
fortitudo spiritus ostenditur si per eius virtutem totaliter
comprimatur, ne contra spiritum concupiscere possit. Et ideo hoc
competebat Christo, cuius spiritus summum gradum fortitudinis
attigerat. Et licet non sustinuerit impugnationem interiorem ex parte
fomitis, sustinuit tamen exteriorem impugnationem ex parte mundi et
Diaboli, quos superando victoriae coronam promeruit.
|
|