|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit
ignorantia. Illud enim vere fuit in Christo quod sibi competit
secundum humanam naturam, licet non competat secundum divinam, sicut
passio et mors. Sed ignorantia convenit Christo secundum humanam
naturam, dicit enim Damascenus, in III libro, quod ignorantem et
servilem assumpsit naturam. Ergo ignorantia vere fuit in Christo.
2. Praeterea, aliquis dicitur ignorans per notitiae defectum. Sed
aliqua notitia defuit Christo, dicit enim apostolus, II Cor. V,
eum qui non novit peccatum, pro nobis peccatum fecit. Ergo in
Christo fuit ignorantia.
3. Praeterea, Isaiae VIII dicitur, antequam sciat puer vocare
patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci. Puer autem
ille est Christus. Ergo in Christo fuit aliquarum rerum ignorantia.
Sed contra, ignorantia per ignorantiam non tollitur. Christus autem
ad hoc venit ut ignorantias nostras auferret, venit enim ut illuminaret
his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Ergo in Christo
ignorantia non fuit.
Respondeo dicendum quod, sicut in Christo fuit plenitudo gratiae et
virtutis, ita in ipso fuit plenitudo omnis scientiae, ut ex praemissis
patet. Sicut autem in Christo plenitudo gratiae et virtutis excludit
peccati fomitem, ita plenitudo scientiae excludit ignorantiam, quae
scientiae opponitur. Unde, sicut in Christo non fuit fomes peccati,
ita non fuit in eo ignorantia.
Ad primum ergo dicendum quod natura a Christo assumpta potest
dupliciter considerari. Uno modo, secundum rationem suae speciei.
Et secundum hoc dicit Damascenus eam esse ignorantem et servilem.
Unde subdit, nam serva est quidem hominis natura eius qui fecit
ipsam, Dei, et non habet futurorum cognitionem. Alio modo potest
considerari secundum illud quod habet ex unione ad hypostasim divinam,
ex qua habet plenitudinem scientiae et gratiae, secundum illud Ioan.
I, vidimus eum, quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et
veritatis. Et hoc modo natura humana in Christo ignorantiam non
habuit.
Ad secundum dicendum quod Christus dicitur non novisse peccatum, quia
nescivit per experientiam. Scivit autem per simplicem notitiam.
Ad tertium dicendum quod propheta ibi loquitur de humana Christi
scientia. Dicit ergo, antequam sciat puer, scilicet secundum
humanitatem, vocare patrem suum, Ioseph, qui pater fuit putative,
et matrem suam, scilicet Mariam, auferetur fortitudo Damasci. Quod
non est sic intelligendum quasi aliquando fuerit homo et hoc
nesciverit, sed, antequam sciat, idest, antequam fiat homo scientiam
habens humanam, auferetur vel, ad litteram, fortitudo Damasci et
spolia Samariae, per regem Assyriorum; vel, spiritualiter, quia,
nondum natus, populum suum sola invocatione salvabit, ut Glossa
Hieronymi exponit. Augustinus tamen, in sermone de Epiph., dicit
hoc esse completum in adoratione magorum. Ait enim, antequam per
humanam carnem humana verba proferret, accepit virtutem Damasci,
scilicet divitias, in quibus Damascus praesumebat in divitiis autem
principatus auro defertur. Spolia vero Samariae iidem ipsi erant.
Samaria namque pro idololatria ponitur, illic enim populus ad idola
colenda conversus est. Haec ergo prima spolia puer idololatriae
detraxit. Et secundum hoc intelligitur, antequam sciat puer, idest,
antequam ostendat se scire.
|
|