|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non
fuerit passibilis. Nihil enim patitur nisi a fortiori, quia agens est
praestantius patiente, ut patet per Augustinum, XII super Gen.
ad Litt.; et per philosophum, in III de anima. Sed nulla
creatura fuit praestantior quam anima Christi. Ergo anima Christi
non potuit ab aliqua creatura pati. Et ita non fuit passibilis,
frustra enim fuisset in eo potentia patiendi, si a nullo pati
potuisset.
2. Praeterea, Tullius in libro de Tusculan. quaest., dicit quod
passiones animae sunt quaedam aegritudines. Sed in anima Christi non
fuit aliqua aegritudo, nam aegritudo animae sequitur peccatum, ut
patet per illud Psalmi, sana animam meam, quia peccavi tibi. Ergo
in Christo non fuerunt animae passiones.
3. Praeterea, passiones animae videntur idem esse cum fomite
peccati, unde apostolus, Rom. VII, vocat eas passiones
peccatorum. Sed in Christo non fuit fomes peccati, ut supra dictum
est. Ergo videtur quod non fuerint in eo animae passiones. Et ita
anima Christi non fuit passibilis.
Sed contra est quod in Psalmo dicitur ex persona Christi, repleta
est malis anima mea, non quidem peccatis, sed humanis malis, idest
doloribus, ut Glossa ibidem exponit. Sic igitur anima Christi fuit
passibilis.
Respondeo dicendum quod animam in corpore constitutam contingit pati
dupliciter, uno modo passione corporali; alio modo, passione
animali. Passione quidem corporali patitur per corporis laesionem.
Cum enim anima sit forma corporis, consequens est quod unum sit esse
animae et corporis, et ideo, corpore perturbato per aliquam corpoream
passionem, necesse est quod anima per accidens perturbetur, scilicet
quantum ad esse quod habet in corpore. Quia igitur corpus Christi
fuit passibile et mortale, ut supra habitum est, necesse fuit ut etiam
anima eius hoc modo passibilis esset. Passione autem animali pati
dicitur anima secundum operationem quae vel est propria animae, vel est
principalius animae quam corporis. Et quamvis etiam secundum
intelligere et sentire dicatur hoc modo anima aliquid pati, tamen,
sicut in secunda parte dictum est, propriissime dicuntur passiones
animae affectiones appetitus sensitivi, quae in Christo fuerunt,
sicut et cetera quae ad naturam hominis pertinent. Unde Augustinus
dicit, XIV de Civ. Dei, ipse dominus, in forma servi agere
vitam dignatus, humanitus adhibuit eas, ubi adhibendas esse
iudicavit. Neque enim in quo verum erat hominis corpus et verus
hominis animus, falsus erat humanus affectus. Sciendum tamen quod
huiusmodi passiones aliter fuerunt in Christo quam in nobis, quantum
ad tria. Primo quidem, quantum ad obiectum. Quia in nobis plerumque
huiusmodi passiones feruntur ad illicita, quod in Christo non fuit.
Secundo, quantum ad principium. Quia huiusmodi passiones frequenter
in nobis praeveniunt iudicium rationis, sed in Christo omnes motus
sensitivi appetitus oriebantur secundum dispositionem rationis. Unde
Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, quod hos motus, certissimae
dispensationis gratia, ita cum voluit Christus suscepit animo humano,
sicut cum voluit factus est homo. Tertio, quantum ad effectum. Quia
in nobis quandoque huiusmodi motus non sistunt in appetitu sensitivo,
sed trahunt rationem. Quod in Christo non fuit, quia motus
naturaliter humanae carni convenientes sic ex eius dispositione in
appetitu sensitivo manebant quod ratio ex his nullo modo impediebatur
facere quae conveniebant. Unde Hieronymus dicit, super Matth.,
quod dominus noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere
quidem contristatus est, sed, ne passio in animo illius dominaretur,
per propassionem dicitur quod coepit contristari, ut passio perfecta
intelligatur quando animo, idest rationi, dominatur; propassio
autem, quando est inchoata in appetitu sensitivo, sed ulterius non se
extendit.
Ad primum ergo dicendum quod anima Christi poterat quidem resistere
passionibus, ut non ei supervenirent, praesertim virtute divina. Sed
propria voluntate se passionibus subiiciebat, tam corporalibus quam
animalibus.
Ad secundum dicendum quod Tullius ibi loquitur secundum opinionem
Stoicorum, qui non vocabant passiones quoscumque motus appetitus
sensitivi, sed solum inordinatos. Tales autem passiones manifestum
est in Christo non fuisse.
Ad tertium dicendum quod passiones peccatorum sunt motus appetitus
sensitivi in illicita tendentes. Quod non fuit in Christo, sicut nec
fomes peccati.
|
|