|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
verus dolor sensibilis. Dicit enim Hilarius, in X de Trin., cum
pro Christo mori vita sit, quid ipse in mortis sacramento doluisse
aestimandus est, qui pro se morientibus vitam rependit? Et infra
dicit, unigenitus Deus hominem verum, non deficiens a se Deo,
sumpsit, in quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus
descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent
quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem inferrent. Non
igitur in Christo fuit verus dolor.
2. Praeterea, hoc proprium videtur esse carni in peccato conceptae,
quod necessitati doloris subiaceat. Sed caro Christi non est cum
peccato concepta, sed ex spiritu sancto in utero virginali. Non ergo
subiacuit necessitati patiendi dolorem.
3. Praeterea, delectatio contemplationis divinorum diminuit sensum
doloris, unde et martyres in passionibus suis tolerabilius dolorem
sustinuerunt ex consideratione divini amoris. Sed anima Christi summe
delectabatur in contemplatione Dei, quem per essentiam videbat, ut
supra dictum est. Non ergo poterat sentire aliquem dolorem.
Sed contra est quod Isaiae LIII dicitur, vere languores nostros
ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.
Respondeo dicendum quod, sicut patet ex his quae in secunda parte
dicta sunt, ad veritatem doloris sensibilis requiritur laesio corporis
et sensus laesionis. Corpus autem Christi laedi poterat, quia erat
passibile et mortale, ut supra habitum est. Nec defuit ei sensus
laesionis, cum anima Christi perfecte haberet omnes potentias
naturales. Unde nulli dubium debet esse quin in Christo fuerit verus
dolor.
Ad primum ergo dicendum quod in omnibus illis verbis, et similibus
Hilarius a carne Christi non veritatem doloris, sed necessitatem
excludere intendit. Unde post praemissa verba subdit, neque enim,
cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse dominus aut manducasse aut
doluisse monstratus est, sed ad demonstrandam corporis veritatem
corporis consuetudo suscepta est, ita ut, naturae nostrae
consuetudine, consuetudini sit corporis satisfactum. Vel, cum potum
aut cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini
tribuit. Et accepit necessitatem per comparationem ad causam primam
horum defectuum, quae est peccatum, ut supra dictum est, ut scilicet
ea ratione dicatur caro Christi non subiacuisse necessitati horum
defectuum, quia non fuit in ea peccatum. Unde subdit, habuit enim,
scilicet Christus, corpus, sed originis suae proprium, neque ex
vitiis humanae conceptionis existens, sed in formam corporis nostri,
virtutis suae potestate, subsistens. Quantum tamen ad causam
propinquam horum defectuum, quae est compositio contrariorum, caro
Christi subiacuit necessitati horum defectuum, ut supra habitum est.
Ad secundum dicendum quod caro in peccato concepta subiacet dolori non
solum ex necessitate naturalium principiorum, sed etiam ex necessitate
reatus peccati. Quae quidem necessitas in Christo non fuit, sed
solum necessitas naturalium principiorum.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, virtute divinitatis
Christi dispensative sic beatitudo in anima continebatur quod non
derivabatur ad corpus, ut eius passibilitas et mortalitas tolleretur.
Et, eadem ratione, delectatio contemplationis sic continebatur in
mente quod non derivabatur ad vires sensibiles, ut per hoc dolor
sensibilis excluderetur.
|
|