|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
tristitia. Dicitur enim de Christo, Isaiae XLII, non erit
tristis neque turbulentus.
2. Praeterea, Proverb. XII dicitur, non contristabit iustum
quidquid ei acciderit. Et huius rationem Stoici assignabant, quia
nullus tristatur nisi de amissione bonorum suorum, iustus autem non
reputat bona sua nisi iustitiam et virtutem, quas non potest amittere.
Alioquin, subiaceret iustus fortunae, si pro amissione bonorum
fortunae tristaretur. Sed Christus fuit maxime iustus, secundum
illud Ierem. XXIII. Hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus
iustus noster. Ergo in eo non fuit tristitia.
3. Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod omnis
tristitia est malum et fugiendum. Sed nullum malum vel fugiendum fuit
in Christo. Ergo in Christo non fuit tristitia.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei,
tristitia est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed nihil passus
est Christus contra suam voluntatem, dicitur enim Isaiae LIII,
oblatus est quia ipse voluit. Ergo in Christo non fuit tristitia.
Sed contra est quod dicit dominus, Matth. XXVI, tristis est
anima mea usque ad mortem. Et Ambrosius dicit, II de Trin., ut
homo, tristitiam habuit, suscepit enim tristitiam meam. Confidenter
tristitiam nomino, qui crucem praedico.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, delectatio divinae
contemplationis ita per dispensationem divinae virtutis retinebatur in
mente Christi quod non derivabatur ad vires sensitivas, ut per hoc
dolor sensibilis excluderetur. Sicut autem dolor sensibilis est in
appetitu sensitivo, ita et tristitia, sed est differentia secundum
motivum, sive obiectum. Nam obiectum et motivum doloris est laesio
sensu tactus percepta, sicut cum aliquis vulneratur. Obiectum autem
et motivum tristitiae est nocivum seu malum interius apprehensum, sive
per rationem sive per imaginationem, sicut in secunda parte habitum
est, sicut cum aliquis tristatur de amissione gratiae vel pecuniae.
Potuit autem anima Christi interius apprehendere aliquid ut nocivum,
et quantum ad se, sicut passio et mors eius fuit, et quantum ad
alios, sicut peccatum discipulorum, vel etiam Iudaeorum occidentium
ipsum. Et ideo, sicut in Christo potuit esse verus dolor, ita in eo
potuit esse vera tristitia, alio tamen modo quam in nobis est,
secundum illa tria quae sunt assignata supra, cum communiter de
Christi passione loqueremur.
Ad primum ergo dicendum quod tristitia removetur a Christo secundum
passionem perfectam, fuit tamen in eo initiata, secundum
propassionem. Unde dicitur Matth. XXVI, coepit contristari et
moestus esse. Aliud enim est contristari, aliud incipere
contristari, ut Hieronymus ibidem dicit.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ.
Dei, pro tribus perturbationibus, scilicet cupiditate, laetitia et
timore, Stoici tres eupathias, idest bonas passiones, in anima
sapientis posuerunt, scilicet pro cupiditate voluntatem, pro laetitia
gaudium, pro metu cautionem. Sed pro tristitia negaverunt aliquid
posse esse in animo sapientis, quia tristitia est de malo quod iam
accidit; nullum autem malum aestimant posse accidere sapienti. Et hoc
ideo est quia non credebant aliquid esse bonum nisi honestum, quod
homines bonos facit; nec aliquid esse malum nisi inhonestum, per quod
homines mali fiunt. Quamvis autem honestum sit principale hominis
bonum, et inhonestum principale hominis malum, quia haec pertinent ad
ipsam rationem, quae est principalis in homine; sunt tamen quaedam
secundaria hominis bona, quae pertinent ad ipsum corpus, vel ad
exteriores res corpori deservientes. Et secundum hoc, potest in animo
sapientis esse tristitia, quantum ad appetitum sensitivum, secundum
apprehensionem huiusmodi malorum, non tamen ita quod ista tristitia
perturbet rationem. Et secundum hoc etiam intelligitur quod non
contristabit iustum quidquid ei acciderit, quia scilicet ex nullo
accidente eius ratio perturbatur. Et secundum hoc tristitia fuit in
Christo, secundum propassionem, non secundum passionem.
Ad tertium dicendum quod omnis tristitia est malum poenae, non tamen
semper est malum culpae, sed solum quando ex inordinato affectu
procedit. Unde Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, cum rectam
rationem sequantur istae affectiones, et quando et ubi oportet
adhibentur, quis eas tunc morbidas aut vitiosas passiones audeat
dicere?
Ad quartum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse contrarium
voluntati secundum se quod tamen est volitum ratione finis ad quem
ordinatur, sicut medicina amara non est secundum se volita, sed solum
secundum quod ordinatur ad sanitatem. Et hoc modo mors Christi et
eius passio fuit, secundum se considerata, involuntaria et tristitiam
causans, licet fuerit voluntaria in ordine ad finem, qui est redemptio
humani generis.
|
|