|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
timor. Dicitur enim Proverb. XXVII, iustus, quasi leo
confidens, absque terrore erit. Sed Christus fuit maxime iustus.
Ergo in Christo non fuit aliquis timor.
2. Praeterea, Hilarius dicit, X de Trin., interrogo eos qui
hoc existimant an ratione subsistat ut mori timuerit qui, omnem ab
apostolis mortis timorem expellens, ad gloriam eos sit martyrii
exhortatus. Non ergo in Christo rationabile est fuisse timorem.
3. Praeterea, timor non videtur esse nisi de malo quod non potest
homo vitare. Sed Christus poterat vitare et malum poenae, quod
passus est; et malum culpae, quod aliis accidit. Ergo in Christo
non fuit aliquis timor.
Sed contra est quod dicitur Marc. XIV, coepit Iesus taedere et
pavere.
Respondeo dicendum quod, sicut tristitia causatur ex apprehensione
mali praesentis, ita etiam timor causatur ex apprehensione mali
futuri. Apprehensio autem mali futuri, si omnimodam certitudinem
habeat, non inducit timorem. Unde philosophus dicit, in II
Rhet., quod timor non est nisi ubi est aliqua spes evadendi, nam
quando nulla spes est evadendi, apprehenditur malum ut praesens; et
sic magis causat tristitiam quam timorem. Sic igitur timor potest
considerari quantum ad duo. Uno modo, quantum ad hoc quod appetitus
sensitivus naturaliter refugit corporis laesionem, et per tristitiam,
si sit praesens; et per timorem, si sit futura. Et hoc modo timor
fuit in Christo, sicut et tristitia. Alio modo potest considerari
secundum incertitudinem futuri adventus, sicut quando nocte timemus ex
aliquo sonitu quasi ignorantes quid hoc sit. Et quantum ad hoc, timor
non fuit in Christo, ut Damascenus dicit, in III libro.
Ad primum ergo dicendum quod iustus dicitur esse absque terrore,
secundum quod terror importat perfectam passionem, avertentem hominem a
bono quod est rationis. Et sic timor non fuit in Christo sed solum
secundum propassionem. Et ideo dicitur quod coepit Iesus pavere et
taedere, quasi secundum propassionem, ut Hieronymus exponit.
Ad secundum dicendum quod Hilarius eo modo excludit a Christo timorem
quo excludit tristitiam, scilicet quoad necessitatem timendi. Sed
tamen, ad comprobandam veritatem humanae naturae, voluntarie timorem
assumpsit, sicut et tristitiam.
Ad tertium dicendum quod, licet Christus potuerit vitare mala futura
secundum virtutem divinitatis, erant tamen inevitabilia, vel non de
facili vitabilia, secundum infirmitatem carnis.
|
|