|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
admiratio. Dicit enim philosophus, in I Metaphys., quod admiratio
causatur ex hoc quod aliquis videt effectum et ignorat causam, et sic
admirari non est nisi ignorantis. Sed in Christo non fuit
ignorantia, ut dictum est. Ergo in Christo non fuit admiratio.
2. Praeterea, Damascenus dicit, in II libro, quod admiratio est
timor ex magna imaginatione, et ideo philosophus dicit, in IV
Ethic., quod magnanimus non est admirativus. Sed Christus fuit
maxime magnanimus. Ergo in Christo non fuit admiratio.
3. Praeterea, nullus admiratur de eo quod ipse facere potest. Sed
Christus facere potuit quidquid magnum erat in rebus. Ergo videtur
quod de nullo admirabatur.
Sed contra est quod dicitur Matth. VIII, audiens Iesus,
scilicet verba centurionis, miratus est.
Respondeo dicendum quod admiratio proprie est de novo aliquo insolito.
In Christo autem non poterat esse aliquid novum et insolitum quantum
ad scientiam divinam; neque etiam quantum ad scientiam humanam qua
cognoscebat res in verbo; vel qua cognoscebat res per species inditas.
Potuit tamen esse aliquid sibi novum et insolitum secundum scientiam
experimentalem, secundum quam sibi poterant quotidie aliqua nova
occurrere. Et ideo, si loquimur de Christo quantum ad scientiam
divinam et scientiam beatam, vel etiam infusam, non fuit in Christo
admiratio. Si autem loquamur de eo quantum ad scientiam
experimentalem, sic admiratio in eo esse potuit. Et assumpsit hunc
affectum ad nostram instructionem, ut scilicet doceat esse mirandum
quod etiam ipse mirabatur. Unde Augustinus dicit, in I super Gen.
contra Manich., quod miratur dominus, nobis mirandum esse
significat, quibus adhuc opus est sic moveri. Omnes ergo tales motus
eius non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus nihil ignoret, poterat
tamen de novo aliquid occurrere experimentali eius scientiae, ex quo
admiratio causaretur.
Ad secundum dicendum quod Christus admirabatur de fide centurionis non
ea ratione quod esset magna quantum ad ipsum, sed quia erat magna
quantum ad alios.
Ad tertium dicendum quod ipse poterat facere omnia secundum virtutem
divinam, secundum quam in eo admiratio non erat, sed solum secundum
humanam scientiam experimentalem, ut dictum est.
|
|