|
Deinde considerandum est de his quae consequuntur unionem. Et primo,
quantum ad ea quae conveniunt Christo secundum se; secundo, de his
quae conveniunt Christo per comparationem ad Deum patrem; tertio, de
his quae conveniunt Christo quantum ad nos. Circa primum duplex
consideratio occurrit, primo quidem, de his quae conveniunt Christo
secundum esse et fieri; secundo, de his quae conveniunt Christo
secundum rationem unitatis. Circa primum quaeruntur duodecim.
Primo, utrum haec sit vera, Deus est homo. Secundo, utrum haec
sit vera, homo est Deus. Tertio, utrum Christus possit dici homo
dominicus. Quarto, utrum ea quae conveniunt filio hominis, possint
praedicari de filio Dei, et e converso. Quinto, utrum ea quae
conveniunt filio hominis, possint praedicari de divina natura; et de
humana ea quae conveniunt filio Dei. Sexto, utrum haec sit vera,
filius Dei factus est homo. Septimo, utrum haec sit vera, homo
factus est Deus. Octavo, utrum haec sit vera, Christus est
creatura. Nono, utrum haec sit vera, iste homo, demonstrato
Christo, incoepit esse, vel, fuerit semper. Decimo, utrum haec
sit vera, Christus, secundum quod homo, est creatura. Undecimo,
utrum haec sit vera, Christus, secundum quod homo, est Deus.
Duodecimo, utrum haec sit vera, Christus, secundum quod homo, est
hypostasis vel persona.
|
|