|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ille homo, demonstrato
Christo, incoeperit esse. Dicit enim Augustinus, super Ioan.,
priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et
hominum, homo Christus Iesus. Sed illud quod non semper fuit,
incoepit esse. Ergo ille homo, demonstrato Christo, incoepit esse.
2. Praeterea, Christus incoepit esse homo. Sed esse hominem est
esse simpliciter. Ergo ille homo incoepit esse simpliciter.
3. Praeterea, homo importat suppositum humanae naturae. Sed
Christus non fuit semper suppositum humanae naturae. Ergo homo ille
incoepit esse.
Sed contra est quod dicitur Heb. ult., Iesus Christus heri et
hodie, ipse et in saecula.
Respondeo dicendum quod non est dicendum quod ille homo, demonstrato
Christo, incoeperit esse, si nihil addatur. Et hoc duplici
ratione. Primo quidem, quia locutio est simpliciter falsa, secundum
sententiam Catholicae fidei, qua ponimus in Christo unum suppositum
et unam hypostasim, sicut et unam personam. Secundum hoc enim oportet
quod in hoc quod dicitur, ille homo, demonstrato Christo, designetur
suppositum aeternum, cuius aeternitati repugnat incipere esse. Unde
haec est falsa, hic homo incoepit esse. Nec obstat quod incipere esse
convenit humanae naturae, quae significatur per hoc nomen homo, quia
terminus in subiecto positus non tenetur formaliter pro natura, sed
magis materialiter pro supposito, ut supra dictum est. Secundo quia,
etiam si esset vera, non tamen esset ea utendum absque determinatione,
ad evitandum haeresim Arii, qui, sicut personae filii Dei attribuit
quod esset creatura et quod esset minor patre, ita attribuit ei quod
esse incoeperat, dicens quod erat quando non erat.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa est intelligenda cum
determinatione, ut si dicamus quod homo Christus Iesus non fuit
antequam mundus esset, secundum humanitatem.
Ad secundum dicendum quod cum hoc verbo incoepit non sequitur
argumentum ab inferiori ad superius, non enim sequitur, hoc incoepit
esse album, ergo incoepit esse coloratum. Et hoc ideo quia incipere
importat nunc esse et non prius, non autem sequitur, hoc non erat
prius album, ergo non erat prius coloratum. Esse autem simpliciter
est superius ad esse hominem. Unde non sequitur, Christus incoepit
esse homo, ergo incoepit esse.
Ad tertium dicendum quod hoc nomen homo, secundum quod accipitur pro
Christo, licet significet humanam naturam, quae incoepit esse, tamen
supponit suppositum aeternum, quod esse non incoepit. Et ideo,
quia, secundum quod ponitur in subiecto, tenetur pro supposito,
secundum autem quod ponitur in praedicato, refertur ad naturam, et
ideo haec est falsa, homo Christus incoepit esse; sed haec est vera,
Christus incoepit esse homo.
|
|