|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa,
Christus, secundum quod homo, est creatura; vel, incoepit esse.
Nihil enim in Christo est creatum nisi humana natura. Sed haec est
falsa, Christus, secundum quod homo, est humana natura. Ergo etiam
haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura.
2. Praeterea, praedicatum magis praedicatur de termino in
reduplicatione posito quam de ipso subiecto propositionis, sicut, si
dicatur, corpus, secundum quod coloratum, est visibile, sequitur
quod coloratum sit visibile. Sed haec non est absolute, sicut dictum
est, concedenda, homo Christus est creatura. Ergo etiam neque
haec, Christus, secundum quod homo, est creatura.
3. Praeterea, quidquid praedicatur de quocumque homine secundum quod
homo, praedicatur de eo per se et simpliciter, idem enim est per se,
et secundum quod ipsum, ut dicitur in V Metaphys. Sed haec est
falsa, Christus est per se et simpliciter creatura. Ergo etiam haec
est falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura.
Sed contra, omne quod est, vel est creator vel creatura. Sed haec
est falsa, Christus, secundum quod homo, est creator. Ergo haec
est vera, Christus, secundum quod homo, est creatura.
Respondeo dicendum quod, cum dicitur, Christus secundum quod homo,
hoc nomen homo potest resumi in reduplicatione vel ratione suppositi,
vel ratione naturae. Si quidem resumatur ratione suppositi, cum
suppositum humanae naturae in Christo sit aeternum et increatum, haec
erit falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura. Si vero
resumatur ratione humanae naturae, sic est vera, quia ratione humanae
naturae, sive secundum humanam naturam, convenit sibi esse creaturam,
ut supra dictum est. Sciendum tamen quod nomen sic resumptum in
reduplicatione magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito,
resumitur enim in vi praedicati, quod tenetur formaliter; idem enim
est dictu, Christus secundum quod homo, ac si diceretur, Christus
secundum quod est homo. Et ideo haec est magis concedenda quam
neganda, Christus, secundum quod homo, est creatura. Si tamen
adderetur aliquid per quod pertraheretur ad suppositum, esset
propositio magis neganda quam concedenda, puta si diceretur,
Christus, secundum quod hic homo, est creatura.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non sit humana natura,
est tamen habens humanam naturam. Nomen autem creaturae natum est
praedicari non solum de abstractis, sed etiam de concretis, dicimus
enim quod humanitas est creatura, et quod homo est creatura.
Ad secundum dicendum quod ly homo, secundum quod ponitur in subiecto,
magis respicit suppositum, secundum autem quod ponitur in
reduplicatione, magis respicit naturam, ut dictum est. Et quia
natura est creata, suppositum vero increatum, ideo, licet non
concedatur ista simpliciter, iste homo est creatura, conceditur tamen
ista, Christus, secundum quod homo, est creatura.
Ad tertium dicendum quod cuilibet homini qui est suppositum solius
naturae humanae, competit quod non habeat esse nisi secundum naturam
humanam. Et ideo de quolibet tali supposito sequitur, si secundum
quod est homo est creatura, quod sit creatura simpliciter. Sed
Christus non solum est suppositum humanae naturae, sed etiam divinae,
secundum quam habet esse increatum. Et ideo non sequitur, si secundum
quod homo est creatura, quod simpliciter sit creatura.
|
|