|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
quod homo, sit Deus. Christus enim est Deus per gratiam unionis.
Sed Christus, secundum quod homo, habet gratiam unionis. Ergo
Christus, secundum quod homo, est Deus.
2. Praeterea, dimittere peccata est proprium Dei, secundum illud
Isaiae XLIII, ego ipse sum qui deleo iniquitates tuas propter
me. Sed Christus, secundum quod homo, dimittit peccata, secundum
illud Matth. IX, ut autem sciatis quod filius hominis habet
potestatem in terra dimittendi peccata, et cetera. Ergo Christus,
secundum quod homo, est Deus.
3. Praeterea, Christus non est homo communis, sed est iste homo
particularis. Sed Christus, secundum quod est iste homo, est
Deus, quia in isto homine designatur suppositum aeternum, quod
naturaliter est Deus. Ergo Christus, secundum quod homo, est
Deus.
Sed contra, illud quod convenit Christo secundum quod homo, convenit
cuilibet homini. Si ergo Christus, secundum quod homo, est Deus,
sequitur quod omnis homo sit Deus. Quod patet esse falsum.
Respondeo dicendum quod iste terminus homo, in reduplicatione
positus, potest dupliciter accipi. Uno modo, quantum ad naturam.
Et sic non est verum quod, secundum quod homo, sit Deus, quia
humana natura est distincta a divina secundum differentiam naturae.
Alio modo potest accipi ratione suppositi. Et sic, cum suppositum
naturae humanae in Christo sit persona filii Dei, cui per se convenit
esse Deum, verum est quod Christus, secundum quod homo, sit Deus.
Quia tamen terminus in reduplicatione positus magis proprie tenetur pro
natura quam pro supposito, ut supra dictum est, ideo magis est ista
neganda, Christus, secundum quod homo, est Deus, quam sit
affirmanda.
Ad primum ergo dicendum quod non secundum idem convenit alicui moveri
ad aliquid, et esse illud, nam moveri convenit alicui ratione materiae
vel subiecti, esse autem in actu ratione formae. Et similiter non
secundum idem convenit Christo ordinari ad hoc quod sit Deus per
gratiam unionis, et esse Deum, sed convenit primum sibi secundum
humanam naturam; secundum vero secundum divinam. Et ideo haec est
vera, Christus secundum quod homo, habet gratiam unionis, non tamen
ista, Christus, secundum quod homo, est Deus.
Ad secundum dicendum quod filius hominis habet in terra potestatem
dimittendi peccata, non virtute humanae naturae, sed divinae, in qua
quidem divina natura consistit potestas dimittendi peccata per
auctoritatem; in humana autem natura consistit instrumentaliter et per
ministerium. Unde Chrysostomus, super Matth., hoc exponens,
dicit, signanter dixit, in terra dimittendi peccata, ut ostenderet
quod humanae naturae potestatem divinitatis univit indivisibili unione.
Quia, etsi factus est homo, tamen Dei verbum permansit.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur iste homo, pronomen
demonstrativum trahit hoc nomen homo ad suppositum. Et ideo magis est
haec vera, Christus, secundum quod iste homo, est Deus, quam
ista, Christus, secundum quod homo, est Deus.
|
|