|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
quod homo, sit hypostasis vel persona. Illud enim quod convenit
cuilibet homini, convenit Christo secundum quod est homo, est enim
aliis hominibus similis, secundum illud Philipp. II, in
similitudinem hominum factus. Sed omnis homo est persona. Ergo
Christus, secundum quod homo, est persona.
2. Praeterea, Christus, secundum quod homo, est substantia
rationalis naturae. Non autem substantia universalis. Ergo
substantia individua. Sed nihil aliud est persona quam rationalis
naturae individua substantia, ut dicit Boetius, in libro de duabus
naturis. Ergo Christus, secundum quod homo, est persona.
3. Praeterea, Christus, secundum quod homo, est res humanae
naturae, et suppositum et hypostasis eiusdem naturae. Sed omnis
hypostasis et suppositum et res naturae humanae est persona. Ergo
Christus, secundum quod homo, est persona.
Sed contra, Christus, secundum quod homo, non est persona aeterna.
Si ergo, secundum quod homo, sit persona, sequetur quod in Christo
sint personae duae, una temporalis et alia aeterna. Quod est
erroneum, ut supra dictum est.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iste terminus homo,
in reduplicatione positus, potest accipi vel ratione suppositi, vel
ratione naturae. Cum ergo dicitur, Christus, secundum quod homo,
est persona, si accipiatur ratione suppositi, manifestum est quod
Christus, secundum quod homo, est persona, quia suppositum humanae
naturae nihil est aliud quam persona filii Dei. Si autem accipiatur
ratione naturae, sic potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod
intelligatur quod naturae humanae competat esse in aliqua persona. Et
hoc etiam modo verum est, omne enim quod subsistit in humana natura,
est persona. Alio modo potest intelligi ut naturae humanae in Christo
propria personalitas debeatur, causata ex principiis humanae naturae.
Et sic Christus, secundum quod homo, non est persona, quia humana
natura non est per se seorsum existens a divina natura, quod requirit
ratio personae.
Ad primum ergo dicendum quod omni homini convenit esse personam
secundum quod omne subsistens in humana natura est persona. Sed hoc
est proprium homini Christo, quod persona subsistens in humana natura
eius non sit causata ex principiis humanae naturae, sed sit aeterna.
Et ideo uno modo est persona secundum quod homo, alio modo non, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod substantia individua quae ponitur in
definitione personae, importat substantiam completam per se
subsistentem separatim ab aliis. Alioquin, manus hominis posset dici
persona cum sit substantia quaedam individua, quia tamen est substantia
individua sicut in alio existens, non potest dici persona. Et eadem
ratione nec natura humana in Christo, quae tamen potest dici
individuum vel singulare quoddam.
Ad tertium dicendum quod, sicut persona significat quid completum et
per se subsistens in natura rationali, ita hypostasis, suppositum et
res naturae in genere substantiae significant quiddam per se
subsistens. Unde, sicut humana natura non est per se seorsum a
persona filii, ita etiam non est per se hypostasis vel suppositum vel
res naturae. Et ideo in sensu in quo negatur ista, Christus,
secundum quod homo, est persona, oportet etiam negari omnes alias.
|
|