|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Deus
est homo. Omnis enim propositio affirmativa in materia aliqua remota
est falsa. Sed haec propositio, Deus est homo, est in materia
remota, quia formae significatae per subiectum et praedicatum sunt
maxime distantes. Cum ergo praedicta propositio sit affirmativa,
videtur quod sit falsa.
2. Praeterea, magis conveniunt tres personae ad invicem quam humana
natura et divina. Sed in mysterio Trinitatis una persona non
praedicatur de alia, non enim dicimus quod pater est filius, vel e
converso. Ergo videtur quod nec humana natura possit praedicari de
Deo, ut dicatur quod Deus est homo.
3. Praeterea, Athanasius dicit quod, sicut anima et caro unus est
homo, ita Deus et homo unus est Christus. Sed haec est falsa,
anima est corpus. Ergo et haec est falsa, Deus est homo.
4. Praeterea, sicut in prima parte habitum est, quod praedicatur de
Deo non relative sed absolute, convenit toti Trinitati et singulis
personis. Sed hoc nomen homo non est relativum, sed absolutum. Si
ergo vere praedicatur de Deo, sequitur quod tota Trinitas et
quaelibet persona sit homo. Quod patet esse falsum.
Sed contra est quod dicitur Philipp. II, qui, cum in forma Dei
esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Et sic ille
qui est in forma Dei, est homo. Sed ille qui est in forma Dei, est
Deus. Ergo Deus est homo.
Respondeo dicendum quod ista propositio, Deus est homo, ab omnibus
Christianis conceditur, non tamen ab omnibus secundum eandem
rationem. Quidam enim hanc propositionem concedunt non secundum
propriam acceptionem horum terminorum. Nam Manichaei verbum Dei
dicunt esse hominem, non quidem verum, sed similitudinarium,
inquantum dicunt filium Dei corpus phantasticum assumpsisse, ut sic
dicatur Deus esse homo sicut cuprum figuratum dicitur homo, quia habet
similitudinem hominis. Similiter etiam illi qui posuerunt quod in
Christo anima et corpus non fuerunt unita, non posuerunt quod Deus
sit verus homo, sed quod dicatur homo figurative, ratione partium.
Sed utraque harum opinionum supra improbata est. Alii vero e converso
ponunt veritatem ex parte hominis, sed negant veritatem ex parte Dei.
Dicunt enim Christum, qui est Deus homo, esse Deum, non
naturaliter, sed participative, scilicet per gratiam, sicut et omnes
sancti viri dicuntur dii, excellentius tamen Christus prae aliis,
propter gratiam abundantiorem. Et secundum hoc, cum dicitur, Deus
est homo, ly Deus non supponit verum et naturalem Deum. Et haec est
haeresis Photini, quae supra improbata est. Alii vero concedunt hanc
propositionem cum veritate utriusque termini, ponentes Christum et
verum Deum esse et verum hominem, sed tamen veritatem praedicationis
non salvant. Dicunt enim quod homo praedicatur de Deo per quandam
coniunctionem, vel dignitatis, vel auctoritatis, vel etiam
affectionis aut inhabitationis. Et sic posuit Nestorius Deum esse
hominem, ut per hoc nihil aliud significetur quam quod Deus est homini
coniunctus tali coniunctione quod homo inhabitetur a Deo, et uniatur
ei secundum affectum, et secundum participationem auctoritatis et
honoris divini. Et in similem errorem incidunt qui ponunt duas
hypostases vel duo supposita in Christo. Quia non est possibile
intelligi quod duorum quae sunt secundum suppositum vel hypostasim
distincta, unum proprie praedicetur de alio, sed solum secundum
quandam figurativam locutionem, inquantum in aliquo coniunguntur; puta
si dicamus Petrum esse Ioannem, quia habent aliquam coniunctionem ad
invicem. Et hae etiam opiniones supra reprobatae sunt. Unde,
supponendo, secundum veritatem Catholicae fidei, quod vera natura
divina unita est cum vera natura humana, non solum in persona, sed
etiam in supposito vel hypostasi, dicimus esse veram hanc propositionem
et propriam, Deus est homo, non solum propter veritatem terminorum,
quia scilicet Christus est verus Deus et verus homo; sed etiam
propter veritatem praedicationis. Nomen enim significans naturam
communem in concreto potest supponere pro quolibet contentorum in natura
communi, sicut hoc nomen homo potest supponere pro quolibet homine
singulari. Et ita hoc nomen Deus, ex ipso modo suae
significationis, potest supponere pro persona filii Dei, ut in prima
parte habitum est. De quolibet autem supposito alicuius naturae potest
vere et proprie praedicari nomen significans illam naturam in concreto,
sicut de Socrate et Platone proprie et vere praedicatur homo. Quia
ergo persona filii Dei, pro qua supponit hoc nomen Deus, est
suppositum naturae humanae, vere et proprie hoc nomen homo potest
praedicari de hoc nomine Deus, secundum quod supponit pro persona
filii Dei.
Ad primum ergo dicendum quod, quando formae diversae non possunt
convenire in unum suppositum, tunc oportet quod propositio sit in
materia remota cuius subiectum significat unam illarum formarum, et
praedicatum aliam. Sed quando duae formae possunt convenire in unum
suppositum, non est materia remota, sed naturalis vel contingens,
sicut cum dico, album est musicum. Natura autem divina et humana,
quamvis sint maxime distantes, tamen conveniunt per incarnationis
mysterium in uno supposito, cui neutra illarum inest per accidens, sed
secundum se. Et ideo haec propositio, Deus est homo, non est neque
in materia remota neque in materia contingenti, sed in materia
naturali. Et praedicatur homo de Deo, non per accidens, sed per
se, sicut de sua hypostasi, non quidem ratione formae significatae per
hoc nomen Deus; sed ratione suppositi, quod est hypostasis humanae
naturae.
Ad secundum dicendum quod tres personae divinae conveniunt in natura,
distinguuntur tamen in supposito, et ideo non praedicantur de invicem.
In mysterio autem incarnationis naturae quidem, quia distinctae sunt,
de invicem non praedicantur secundum quod significantur in abstracto,
non enim natura divina est humana, sed quia conveniunt in supposito,
praedicantur de invicem in concreto.
Ad tertium dicendum quod anima et caro significantur ut in abstracto,
sicut divinitas et humanitas. In concreto vero dicuntur animatum et
carneum, sive corporeum, sicut ex alia parte Deus et homo. Unde
utrobique abstractum non praedicatur de abstracto, sed solum concretum
de concreto.
Ad quartum dicendum quod hoc nomen homo praedicatur de Deo ratione
unionis in persona, quae quidem unio relationem importat. Et ideo non
sequitur regulam eorum nominum quae absolute praedicantur de Deo ab
aeterno.
|
|