|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, homo
est Deus. Deus enim est nomen incommunicabile. Sed Sap. XIV
reprehenduntur idololatrae de hoc quod istud nomen Deus, quod est
incommunicabile, lignis et lapidibus imposuerunt. Ergo pari ratione,
videtur esse inconveniens quod hoc nomen Deus praedicetur de homine.
2. Praeterea, quidquid praedicatur de praedicato, praedicatur de
subiecto. Sed haec est vera, Deus est pater, vel, Deus est
Trinitas. Si ergo haec sit vera, homo est Deus; videtur etiam quod
haec sit vera, homo est pater, vel, homo est Trinitas. Quas quidem
patet esse falsas. Ergo et primam.
3. Praeterea, in Psalmo dicitur, non erit in te Deus recens.
Sed homo est quiddam recens, non enim Christus semper fuit homo.
Ergo haec est falsa, homo est Deus.
Sed contra est quod dicitur Rom. IX, ex quibus est Christus
secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Sed
Christus secundum carnem est homo. Ergo haec est vera, homo est
Deus.
Respondeo dicendum quod, supposita veritate utriusque naturae,
divinae scilicet et humanae, et unione in persona et hypostasi, haec
est vera et propria, homo est Deus, sicut et ista, Deus est homo.
Hoc enim nomen homo potest supponere pro qualibet hypostasi humanae
naturae, et ita potest supponere pro persona filii, quam dicimus esse
hypostasim humanae naturae. Manifestum est autem quod de persona filii
Dei vere et proprie praedicatur hoc nomen Deus, ut in prima parte
habitum est. Unde relinquitur quod haec sit vera et propria, homo est
Deus.
Ad primum ergo dicendum quod idololatrae attribuebant nomen deitatis
lapidibus et lignis secundum quod in sua natura considerantur, quia
putabant in illis aliquid numinis esse. Nos autem non attribuimus
nomen deitatis homini secundum humanam naturam, sed secundum suppositum
aeternum, quod est etiam per unionem suppositum humanae naturae, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod hoc nomen pater praedicatur de hoc nomine
Deus secundum quod hoc nomen Deus supponit pro persona patris. Sic
autem non praedicatur de persona filii, quia persona filii non est
persona patris. Et per consequens non oportet quod hoc nomen pater
praedicetur de hoc nomine homo, de quo praedicatur hoc nomen Deus,
inquantum scilicet homo supponit pro persona filii.
Ad tertium dicendum quod, licet humana natura in Christo sit quiddam
recens, tamen suppositum humanae naturae non est recens, sed
aeternum. Et quia hoc nomen Deus non praedicatur de homine ratione
humanae naturae, sed ratione suppositi, non sequitur quod ponamus
Deum recentem. Sequeretur autem si poneremus quod homo supponit
suppositum creatum, secundum quod oportet dicere eos qui in Christo
ponunt duo supposita.
|
|