|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus possit dici
homo dominicus. Dicit enim Augustinus, in libro octogintatrium
quaest., monendum est ut illa bona expectentur quae fuerunt in illo
homine dominico. Loquitur autem de Christo. Ergo videtur quod
Christus sit homo dominicus.
2. Praeterea, sicut dominium convenit Christo ratione divinae
naturae, ita etiam humanitas pertinet ad humanam naturam. Sed Deus
dicitur humanatus, ut patet per Damascenum, in III libro, ubi
dicit quod humanatio eam quae ad hominem copulationem demonstrat. Ergo
pari ratione, potest demonstrative dici quod homo ille sit dominicus.
3. Praeterea, sicut dominicus denominative dicitur a domino, ita
divinus dicitur denominative a Deo. Sed Dionysius Christum nominat
divinissimum Iesum. Ergo, pari ratione, potest dici quod Christus
sit homo dominicus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro Retract., non video
utrum recte dicatur homo dominicus Iesus Christus, cum sit utique
dominus.
Respondeo dicendum quod sicut, supra dictum est, cum dicitur homo
Christus Iesus, designatur suppositum aeternum, quod est persona
filii Dei, propter hoc quod unum suppositum est utriusque naturae.
De persona autem filii Dei praedicatur Deus et dominus
essentialiter. Et ideo non debet praedicari denominative; quia hoc
derogat veritati unionis. Unde, cum dominicus dicatur denominative a
domino, non potest vere et proprie dici quod homo ille sit dominicus,
sed magis quod sit dominus. Si autem per hoc quod dicitur homo
Christus Iesus, designaretur suppositum aliquod creatum, secundum
illos qui ponunt in Christo duo supposita, posset dici homo ille
dominicus, inquantum sumitur ad participationem honoris divini; sicut
Nestoriani posuerunt. Et hoc etiam modo humana natura non dicitur
essentialiter dea, sed deificata, non quidem per conversionem ipsius
in divinam naturam, sed per coniunctionem ad divinam naturam in una
hypostasi; ut patet per Damascenum, in III libro.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus illa verba, et similia,
retractat in libro Retractationum. Unde post praedicta verba libri
Retractationum subdit, hoc ubicumque dixi, scilicet quod Christus
Iesus sit homo dominicus, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non
esse dicendum, quamvis nonnulla ratione posset defendi, quia scilicet
posset aliquis dicere quod dicitur homo dominicus ratione humanae
naturae, quam significat hoc nomen homo, non autem ratione suppositi.
Ad secundum dicendum quod illud unum suppositum quod est divinae et
humanae naturae, primo quidem fuit divinae naturae, scilicet ab
aeterno, postea autem ex tempore per incarnationem factum est
suppositum humanae naturae. Et hac ratione dicitur humanatum, non
quia assumpserit hominem; sed quia assumpsit humanam naturam. Non
autem sic est e converso quod suppositum humanae naturae assumpserit
divinam naturam. Unde non potest dici homo deificatus, vel
dominicus.
Ad tertium dicendum quod hoc nomen divinum consuevit praedicari etiam
de his de quibus praedicatur essentialiter hoc nomen Deus, dicimus
enim quod divina essentia est Deus, ratione identitatis; et quod
essentia est Dei sive divina, propter diversum modum significandi; et
verbum divinum, cum tamen verbum sit Deus. Et similiter dicimus
personam divinam, sicut et personam Platonis, propter diversum modum
significandi. Sed dominicus non dicitur de his de quibus dominus
praedicatur, non enim consuevit dici quod aliquis homo qui est
dominus, sit dominicus. Sed illud quod qualitercumque est domini,
dominicum dicitur, sicut dominica voluntas vel dominica manus, vel
dominica possessio. Et ideo ipse homo Christus, qui est dominus,
non potest dici dominicus, sed potest caro eius dici dominica caro, et
passio eius potest dici dominica passio.
|
|