|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ea quae sunt humanae
naturae, de Deo dici non possint. Impossibile est enim opposita de
eodem praedicari. Sed ea quae sunt humanae naturae, sunt contraria
his quae sunt propria Dei, Deus enim est increatus, immutabilis et
aeternus; ad humanam autem naturam pertinet ut sit creata, temporalis
et mutabilis. Non ergo ea quae sunt naturae humanae, possunt dici de
Deo.
2. Praeterea, attribuere Deo ea quae ad defectum pertinent,
videtur derogare divino honori, et ad blasphemiam pertinere. Sed ea
quae sunt humanae naturae, defectum quendam continent, sicut mori,
pati, et alia huiusmodi. Ergo videtur quod nullo modo ea quae sunt
humanae naturae, possint dici de Deo.
3. Praeterea, assumi convenit humanae naturae. Non autem hoc
convenit Deo. Non ergo ea quae sunt humanae naturae, de Deo dici
possunt.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod Deus
suscepit ea quae sunt carnis idiomata, idest proprietates, dum Deus
passibilis nominatur, et Deus gloriae crucifixus est.
Respondeo dicendum quod de hac quaestione diversitas fuit inter
Nestorianos et Catholicos. Nestoriani enim voces quae dicuntur de
Christo dividere volebant hoc modo, ut ea quae pertinent ad humanam
naturam, non dicerentur de Deo; nec ea quae pertinent ad divinam
naturam, dicerentur de homine. Unde Nestorius dixit, si quis Dei
verbo passiones tentat tribuere, anathema sit. Si qua vero nomina
sunt quae pertinere possunt ad utramque naturam, de talibus
praedicabant ea quae sunt utriusque naturae, sicut hoc nomen
Christus, vel dominus. Unde concedebant Christum esse natum de
virgine, et fuisse ab aeterno, non tamen concedebant vel Deum natum
de virgine, vel hominem ab aeterno fuisse. Catholici vero posuerunt
huiusmodi quae dicuntur de Christo, sive secundum divinam naturam sive
secundum humanam, dici posse tam de Deo quam de homine. Unde
Cyrillus dixit, si quis duabus personis seu substantiis, idest
hypostasibus, eas quae in evangelicis et apostolicis sunt
conscriptionibus dividit voces, vel ea quae de Christo a sanctis
dicuntur, vel ab ipso Christo de semetipso; et aliquas quidem ex his
homini applicandas crediderit, aliquas soli verbo deputaverit,
anathema sit. Et huius ratio est quia, cum sit eadem hypostasis
utriusque naturae, eadem hypostasis supponitur nomine utriusque
naturae. Sive ergo dicatur homo, sive Deus, supponitur hypostasis
divinae et humanae naturae. Et ideo de homine dici possunt ea quae
sunt divinae naturae, et de Deo possunt dici ea quae sunt humanae
naturae. Sciendum tamen quod in propositione in qua aliquid de aliquo
praedicatur, non solum attenditur quid sit illud de quo praedicatur
praedicatum, sed etiam secundum quid de illo praedicetur. Quamvis
igitur non distinguantur ea quae praedicantur de Christo,
distinguuntur tamen quantum ad id secundum quod utrumque praedicatur.
Nam ea quae sunt divinae naturae, praedicantur de Christo secundum
divinam naturam, ea autem quae sunt humanae naturae, praedicantur de
eo secundum humanam naturam. Unde Augustinus dicit, in I de
Trin., distinguamus quod in Scripturis sonat secundum formam Dei et
quod secundum formam servi. Et infra, quid propter quid, et quid
secundum quid dicatur, prudens et diligens et pius lector intelligit.
Ad primum ergo dicendum quod opposita praedicari de eodem secundum idem
est impossibile, sed secundum diversa, nihil prohibet. Et hoc modo
opposita praedicantur de Christo, non secundum idem, sed secundum
diversas naturas.
Ad secundum dicendum quod, si ea quae ad defectum pertinent Deo
attribuantur secundum divinam naturam, esset blasphemia, quasi
pertinens ad diminutionem honoris ipsius, non autem pertinet ad Dei
iniuriam si attribuantur ei secundum naturam assumptam. Unde in quodam
sermone Ephesini Concilii dicitur, nihil putat Deus iniuriam quod
est occasio salutis hominibus, nihil enim abiectorum quae elegit
propter nos, iniuriam facit illi naturae quae non potest esse subiecta
iniuriis, propria vero facit inferiora ut salvet naturam nostram.
Quando ergo quae abiecta et vilia sunt Dei naturam non iniuriantur,
sed salutem hominibus operantur, quomodo dicis ea quae causa nostrae
salutis sunt, iniuriae occasionem Deo fuisse?
Ad tertium dicendum quod assumi convenit humanae naturae non ratione
suppositi, sed ratione sui ipsius. Et ideo non convenit Deo.
|
|