|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae sunt humanae
naturae, possint dici de natura divina. Ea enim quae sunt humanae
naturae, praedicantur de filio Dei, et de Deo. Sed Deus est sua
natura. Ergo ea quae sunt naturae humanae, possunt praedicari de
divina natura.
2. Praeterea, caro pertinet ad naturam humanam. Sed, sicut dicit
Damascenus, in III libro, dicimus naturam verbi incarnatam esse,
secundum beatos Athanasium et Cyrillum. Ergo videtur quod, pari
ratione, ea quae sunt humanae naturae, possint dici de divina natura.
3. Praeterea, ea quae sunt divinae naturae, conveniunt humanae
naturae in Christo, sicut cognoscere futura, et habere salutiferam
virtutem. Ergo videtur quod, pari ratione ea, quae sunt humanae
naturae, possint dici de divina natura.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, deitatem
quidem dicentes, non nominamus de ea quae humanitatis idiomata, idest
proprietates, non enim dicimus deitatem passibilem vel creabilem.
Deitas autem est divina natura. Ergo ea quae sunt humanae naturae,
non possunt dici de divina natura.
Respondeo dicendum quod ea quae sunt proprie unius, non possunt vere
de aliquo praedicari nisi de eo quod est idem illi, sicut risibile non
convenit nisi ei quod est homo. In mysterio autem incarnationis non
est eadem divina natura et humana, sed est eadem hypostasis utriusque
naturae. Et ideo ea quae sunt unius naturae, non possunt de alia
praedicari, secundum quod in abstracto significantur. Nomina vero
concreta supponunt hypostasim naturae. Et ideo indifferenter
praedicari possunt ea quae ad utramque naturam pertinent, de nominibus
concretis sive, illud nomen de quo dicuntur det intelligere utramque
naturam, sicut hoc nomen Christus in quo intelligitur et divinitas
ungens et humanitas uncta; sive solum divinam naturam, sicut hoc nomen
Deus, vel filius Dei; sive solum naturam humanam, sicut hoc nomen
homo, vel Iesus. Unde Leo Papa dicit, in epistola ad
Palaestinos, non interest ex qua Christus substantia nominetur, cum
inseparabiliter manente unitate personae, idem sit et totus hominis
filius propter carnem, et totus Dei filius propter unam cum patre
divinitatem.
Ad primum ergo dicendum quod in divinis realiter est idem persona cum
natura, et ratione huius identitatis, divina natura praedicatur de
filio Dei. Non tamen est idem modus significandi. Et ideo quaedam
dicuntur de filio Dei quae non dicuntur de divina natura, sicut
dicimus quod filius Dei est genitus, non tamen dicimus quod divina
natura sit genita, ut in prima parte habitum est. Et similiter in
mysterio incarnationis dicimus quod filius Dei est passus, non autem
dicimus quod natura divina sit passa.
Ad secundum dicendum quod incarnatio magis importat unionem ad carnem
quam carnis proprietatem. Utraque autem natura est in Christo unita
alteri in persona, ratione cuius unionis et natura divina dicitur
incarnata, et humana natura deificata, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod ea quae sunt divinae naturae, dicuntur de
humana natura, non secundum quod essentialiter competunt divinae
naturae, sed secundum quod participative derivantur ad humanam
naturam. Unde ea quae participari non possunt a natura humana, sicut
esse increatum aut omnipotentem, nullo modo de humana natura dicuntur.
Divina autem natura nihil participative recipit ab humana natura. Et
ideo ea quae sunt humanae naturae, nullo modo possunt dici de divina.
|
|