|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Deus
factus est homo. Cum enim homo significet substantiam, fieri hominem
est fieri simpliciter. Sed haec est falsa, Deus factus est
simpliciter. Ergo haec est falsa, Deus factus est homo.
2. Praeterea, fieri hominem est mutari. Sed Deus non potest esse
subiectum mutationis, secundum illud Malach. III, ego dominus,
et non mutor. Ergo videtur quod haec sit falsa, Deus factus est
homo.
3. Praeterea, homo, secundum quod de Christo dicitur, supponit
personam filii Dei. Sed haec est falsa, Deus factus est persona
filii Dei. Ergo haec est falsa, Deus factus est homo.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, verbum caro factum est. Et
sicut Athanasius dicit, in epistola ad Epictetum, quod dixit verbum
caro factum est, simile est ac si diceretur, homo factus est.
Respondeo dicendum quod unumquodque dicitur esse factum illud quod de
novo incipit praedicari de ipso. Esse autem hominem vere praedicatur
de Deo, sicut dictum est, ita tamen quod non convenit Deo esse
hominem ab aeterno, sed ex tempore per assumptionem humanae naturae.
Et ideo haec est vera, Deus factus est homo. Diversimode tamen
intelligitur a diversis, sicut et haec, Deus est homo, ut supra
dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod fieri hominem est fieri simpliciter in
omnibus his in quibus humana natura incipit esse in supposito de novo
creato. Deus autem dicitur factus homo ex eo quod humana natura
incoepit esse in supposito divinae naturae ab aeterno praeexistente.
Et ideo Deum fieri hominem non est Deum fieri simpliciter.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, fieri importat quod
aliquid praedicetur de novo de altero. Unde quandocumque aliquid de
novo praedicatur de altero cum mutatione eius de quo dicitur, tunc
fieri est mutari. Et hoc convenit omnibus quae absolute dicuntur, non
enim potest albedo aut magnitudo de novo advenire alicui nisi per hoc
quod de novo mutatur ad albedinem vel magnitudinem. Ea vero quae
relative dicuntur, possunt de novo praedicari de aliquo absque eius
mutatione, sicut homo de novo fit dexter absque sua mutatione, per
motum illius qui fit ei sinister. Unde in talibus non oportet omne
quod dicitur fieri, esse mutatum, quia hoc potest accidere per
mutationem alterius. Et per hunc modum Deo dicimus, domine,
refugium factus es nobis. Esse autem hominem convenit Deo ratione
unionis, quae est relatio quaedam. Et ideo esse hominem praedicatur
de novo de Deo absque eius mutatione, per mutationem humanae naturae,
quae assumitur in divinam personam. Et ideo, cum dicitur, Deus
factus est homo, non intelligitur aliqua mutatio ex parte Dei, sed
solum ex parte humanae naturae.
Ad tertium dicendum quod homo supponit personam filii Dei, non
nudam, sed prout subsistit in humana natura. Et quamvis haec sit
falsa, Deus factus est persona filii, est tamen haec vera, Deus
factus est homo, ex eo quod unitus est humanae naturae.
|
|