|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod haec sit vera, homo
factus est Deus. Dicitur enim Rom. I, quod ante promiserat per
prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei
ex semine David secundum carnem. Sed Christus secundum quod homo est
ex semine David secundum carnem. Ergo homo factus est filius Dei.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in I de Trin., talis erat illa
susceptio quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Sed ratione
illius susceptionis haec est vera, Deus factus est homo. Ergo
similiter haec est vera, homo factus est Deus.
3. Praeterea, Gregorius Nazianzenus dicit, in epistola ad
Chelidonium, Deus quidem humanatus est, homo autem deificatus, vel
quomodolibet aliter nominaverit. Sed Deus ea ratione dicitur
humanatus, quia est homo factus. Ergo homo ea ratione dicitur
deificatus, quia est factus Deus. Et ita haec est vera, homo factus
est Deus.
4. Praeterea, cum dicitur, Deus factus est homo, subiectum
factionis vel unitionis non est Deus, sed humana natura, quam
significat hoc nomen homo. Sed illud videtur esse subiectum factionis
cui factio attribuitur. Ergo haec magis est vera, homo factus est
Deus, quam ista, Deus factus est homo.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, non hominem
deificatum dicimus, sed Deum humanatum. Idem autem est fieri Deum
quod deificari. Ergo haec est falsa, homo factus est Deus.
Respondeo dicendum quod propositio ista, homo factus est Deus,
tripliciter potest intelligi. Uno modo, ita quod hoc participium
factus determinet absolute vel subiectum, vel praedicatum. Et in hoc
sensu est falsa, quia neque homo ille de quo praedicatur est factus,
neque Deus est factus, ut infra dicetur. Et sub eodem sensu haec est
falsa, Deus factus est homo. Sed sub hoc sensu non quaeritur hic de
istis propositionibus. Alio modo potest intelligi ut ly factus
determinet compositionem, ut sit sensus, homo factus est Deus,
idest, factum est ut homo sit Deus. Et sub hoc sensu utraque est
vera, et, homo factus est Deus, et, Deus factus est homo. Sed
hic non est proprius sensus harum locutionum, nisi forte intelligatur
quod ly homo non habeat personalem suppositionem, sed simplicem.
Licet enim hic homo non sit factus Deus, quia hoc suppositum,
persona filii Dei, ab aeterno fuit Deus, tamen homo, communiter
loquendo, non semper fuit Deus. Tertio modo, proprie intelligitur,
secundum quod hoc participium factus ponit fieri circa hominem in
respectu ad Deum sicut ad terminum factionis. Et in hoc sensu,
supposito quod in Christo sit eadem persona et hypostasis et suppositum
Dei et hominis, ut supra ostensum est, ista propositio falsa est.
Quia cum dicitur, homo factus est Deus, ly homo habet personalem
suppositionem, non enim esse Deum verificatur de homine ratione
humanae naturae, sed ratione sui suppositi. Suppositum autem illud
humanae naturae de quo verificatur esse Deum, est idem quod hypostasis
seu persona filii Dei, quae semper fuit Deus. Unde non potest dici
quod iste homo incoepit esse Deus, vel quod fiat Deus, aut quod
factus sit Deus. Si vero esset alia persona vel hypostasis Dei et
hominis, ita quod esse Deum praedicaretur de homine, et e converso
per quandam coniunctionem suppositorum, vel dignitatis personalis, vel
affectionis, vel inhabitationis, ut Nestoriani dixerunt, tunc pari
ratione posset dici quod homo factus est Deus, idest coniunctus Deo,
sicut et quod Deus factus est homo, idest coniunctus homini.
Ad primum ergo dicendum quod in verbis illis apostoli hoc relativum
qui, quod refert pro persona filii, non debet intelligi ex parte
praedicati, quasi aliquis existens ex semine David secundum carnem sit
factus filius Dei, in quo sensu obiectio procedebat, sed debet
intelligi ex parte subiecti, ut sit sensus quod filius Dei factus est
ei, (scilicet ad honorem patris, ut Glossa exponit) existens ex
semine David secundum carnem; ac si diceret, filius Dei habens
carnem ex semine David ad honorem Dei.
Ad secundum dicendum quod verbum Augustini est intelligendum in illo
sensu, secundum quod ex illa susceptione incarnationis factum est ut
homo esset Deus et Deus esset homo. In quo sensu ambae locutiones
sunt verae, ut dictum est.
Et similiter dicendum est ad tertium, nam deificari idem est quod
fieri Deum.
Ad quartum dicendum quod terminus in subiecto positus tenetur
materialiter, idest pro supposito, positus vero in praedicato,
tenetur formaliter, idest pro natura significata. Et ideo cum
dicitur, homo factus est Deus, ipsum fieri non attribuitur humanae
naturae, sed supposito humanae naturae, quod est ab aeterno Deus, et
ideo non convenit ei fieri Deum. Cum autem dicitur, Deus factus est
homo, factio intelligitur terminari ad ipsam humanam naturam. Et
ideo, proprie loquendo, haec est vera, Deus factus est homo, sed
haec est falsa, homo factus est Deus. Sicut, si Socrates, cum
prius fuerit homo, postea factus est albus, demonstrato Socrate,
haec est vera, hic homo hodie factus est albus; haec tamen est falsa,
hoc album hodie factum est homo. Si tamen ex parte subiecti poneretur
aliquod nomen significans naturam humanam in abstracto, posset hoc modo
significari ut subiectum factionis, puta si dicatur quod natura humana
facta est filii Dei.
|
|