|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod haec sit vera,
Christus est creatura. Dicit enim Leo Papa, nova et inaudita
conventio, Deus qui est et erat, fit creatura. Sed illud potest
praedicari de Christo quod filius Dei factus est per incarnationem.
Ergo haec est vera, Christus est creatura.
2. Praeterea, proprietates utriusque naturae possunt praedicari de
hypostasi communi utriusque naturae, quocumque nomine significetur, ut
supra dictum est. Sed proprietas humanae naturae est esse creaturam,
sicut proprietas divinae naturae est esse creatorem. Ergo utrumque
potest dici de Christo, scilicet quod sit creatura; et quod sit
increatus et creator.
3. Praeterea, principalior pars hominis est anima quam corpus. Sed
Christus ratione corporis, quod de virgine traxit, dicitur
simpliciter esse natus de virgine. Ergo ratione animae, quae creata
est a Deo, debet simpliciter dici quod Christus sit creatura.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Trin., nunquid
dicto factus est Christus? Nunquid mandato creatus est Christus?
Quasi dicat, non. Unde subdit, quomodo autem creatura in Deo esse
potest? Etenim Deus naturae simplicis est, non coniunctae. Ergo
haec non est concedenda, Christus est creatura.
Respondeo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, ex verbis
inordinate prolatis incurritur haeresis. Unde cum haereticis nec
nomina debemus habere communia, ne eorum errori favere videamur.
Ariani autem haeretici Christum dixerunt esse creaturam, et minorem
patre, non solum ratione humanae naturae, sed etiam ratione divinae
personae. Et ideo non est absolute dicendum quod Christus sit
creatura, vel minor patre, sed cum determinatione, scilicet,
secundum humanam naturam. Ea vero de quibus suspicari non potest quod
divinae personae conveniant secundum seipsam, possunt simpliciter dici
de Christo ratione humanae naturae, sicut simpliciter dicimus
Christum esse passum, mortuum et sepultum. Sicut etiam in rebus
corporalibus et humanis, ea quae in dubitationem venire possunt an
conveniant toti vel parti, si insunt alicui parti, non attribuimus
toti simpliciter, idest sine determinatione, non enim dicimus quod
Aethiops est albus, sed quod est albus secundum dentem. Dicimus
autem absque determinatione quod est Crispus, quia hoc non potest ei
convenire nisi secundum capillos.
Ad primum ergo dicendum quod aliquando sancti doctores, causa
brevitatis determinatione omissa, nomine creaturae utuntur circa
Christum. Est tamen in eorum dictis subintelligenda.
Ad secundum dicendum quod omnes proprietates humanae naturae, sicut et
divinae, possunt aliqualiter dici de Christo. Unde et Damascenus
dicit, in III libro, quod Christus, qui Deus et homo dicitur,
creabilis est et increabilis, et partibilis et impartibilis. Sed
tamen illa quae dubitationem habent circa alterutram naturam, non sunt
dicenda absque determinatione. Unde et ipse postea alibi subdit, ipsa
una hypostasis, scilicet Christi, et increata est deitate, et creata
est humanitate. Sicut et e converso non esset dicendum sine
determinatione quod Christus est incorporeus, vel impassibilis, ad
evitandum errorem Manichaei, qui posuit Christum verum corpus non
habuisse, nec vere passum esse, sed dicendum est cum determinatione
quod Christus secundum deitatem est incorporeus et impassibilis.
Ad tertium dicendum quod de nativitate ex virgine nulla dubitatio
potest esse quod conveniat personae filii Dei, sicut potest esse de
creatione. Et ideo non est similis ratio utrobique.
|
|