|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit unum,
sed duo. Dicit enim Augustinus, in I de Trin., quia forma Dei
accepit formam servi, utrumque Deus, propter accipientem Deum,
utrumque homo, propter acceptum hominem. Sed utrumque dici non potest
ubi non sunt duo. Ergo Christus est duo.
2. Praeterea, ubicumque est aliud et aliud, ibi sunt duo. Sed
Christus est aliud et aliud, dicit enim Augustinus, in Enchirid.,
cum in forma Dei esset, formam servi accepit, utrumque unus, sed
aliud propter verbum, aliud propter hominem. Ergo Christus est duo.
3. Praeterea, Christus non est tantum homo, quia, si purus homo
esset, non esset Deus. Ergo est aliquid aliud quam homo. Et ita in
Christo est aliud et aliud. Ergo Christus est duo.
4. Praeterea, Christus est aliquid quod est pater, et est aliquid
quod non est pater. Ergo Christus est aliquid et aliquid. Ergo
Christus est duo.
5. Praeterea, sicut in mysterio Trinitatis sunt tres personae in
una natura, ita in mysterio incarnationis sunt duae naturae in una
persona. Sed propter unitatem naturae, non obstante distinctione
personae, pater et filius sunt unum, secundum illud Ioan. X, ego
et pater unum sumus. Ergo, non obstante unitate personae, propter
dualitatem naturarum Christus est duo.
6. Praeterea, philosophus dicit, in III Physic., quod unum et
duo denominative dicuntur. Sed Christus habet dualitatem naturarum.
Ergo Christus est duo.
7. Praeterea, sicut forma accidentalis facit alterum, ita forma
substantialis aliud, ut Porphyrius dicit. Sed in Christo sunt duae
naturae substantiales, humana scilicet et divina. Ergo Christus est
aliud et aliud. Ergo Christus est duo.
Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de duabus naturis, omne
quod est, inquantum est, unum est. Sed Christum esse confitemur.
Ergo Christus est unum.
Respondeo dicendum quod natura, secundum se considerata, prout in
abstracto significatur, non vere potest praedicari de supposito seu
persona nisi in Deo, in quo non differt quod est et quo est, ut in
prima parte habitum est. In Christo autem cum sint duae naturae,
divina scilicet et humana, altera earum, scilicet divina, potest de
eo praedicari et in abstracto et in concreto, dicimus enim quod filius
Dei, qui supponitur in hoc nomine Christus, est divina natura, et
est Deus. Sed humana natura non potest praedicari de Christo
secundum se in abstracto, sed solum in concreto, prout scilicet
significatur in supposito. Non enim vere potest dici quod Christus
sit humana natura, quia natura humana non est nata praedicari de suo
supposito, dicitur autem quod Christus est homo, sicut et quod
Christus est Deus. Deus autem significat habentem deitatem, et homo
significat habentem humanitatem. Aliter tamen habens humanitatem
significatur per hoc nomen homo, et aliter per hoc nomen Iesus, vel
Petrus. Nam hoc nomen homo importat habentem humanitatem
indistincte, sicut et hoc nomen Deus indistincte importat habentem
deitatem. Hoc tamen nomen Petrus, vel Iesus, importat distincte
habentem humanitatem, scilicet sub determinatis individualibus
proprietatibus, sicut et hoc nomen filius Dei importat habentem
deitatem sub determinata proprietate personali. Numerus autem
dualitatis in Christo ponitur circa ipsas naturas. Et ideo, si ambae
naturae in abstracto praedicarentur de Christo, sequeretur quod
Christus esset duo. Sed quia duae naturae non praedicantur de
Christo nisi prout significantur in supposito, oportet secundum
rationem suppositi praedicari de Christo unum vel duo. Quidam autem
posuerunt in Christo duo supposita, sed unam personam, quae quidem
videtur se habere, secundum eorum opinionem, tanquam suppositum
completum ultima completione. Et ideo, quia ponebant in Christo duo
supposita, dicebant Christum esse duo neutraliter; sed quia ponebant
unam personam, dicebant Christum esse unum masculine, nam neutrum
genus designat quiddam informe et imperfectum; genus autem masculinum
designat quiddam formatum et perfectum. Nestoriani autem, ponentes in
Christo duas personas, dicebant Christum non solum esse duo
neutraliter, sed etiam duos masculine. Quia vero nos ponimus in
Christo unam personam et unum suppositum, ut ex praedictis patet,
sequitur quod dicamus quod non solum Christus est unus masculine, sed
etiam est unum neutraliter.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Augustini non est sic
intelligendum quod ly utrumque teneatur ex parte praedicati, quasi
dicat quod Christus sit utrumque, sed tenetur ex parte subiecti. Et
tunc ly utrumque ponitur, non quasi pro duobus suppositis, sed pro
duobus nominibus significantibus duas naturas in concreto. Possum enim
dicere quod utrumque, scilicet Deus et homo, est Deus, propter
accipientem Deum, et utrumque scilicet Deus et homo, est homo,
propter acceptum hominem.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, Christus est aliud et aliud
locutio est exponenda ut sit sensus, habens aliam et aliam naturam.
Et hoc modo exponit Augustinus in libro contra Felicianum, ubi, cum
dixisset, in mediatore Dei et hominum aliud Dei filius, aliud
hominis filius subdit, aliud, inquam, pro discretione substantiae,
non alius, pro unitate personae. Et Gregorius Nazianzenus, in
epistola ad Chelidonium, si oportet compendiose dicere, aliud quidem
et aliud ea ex quibus salvator est, siquidem non idem est invisibile
visibili, et quod absque tempore ei quod sub tempore. Non autem alius
et alius absit. Haec enim ambo unum.
Ad tertium dicendum quod haec est falsa, Christus est tantum homo,
quia non excludit aliud suppositum, sed aliam naturam, eo quod termini
in praedicato positi tenentur formaliter. Si vero adderetur aliquid
per quod traheretur ad suppositum, esset vera locutio, puta,
Christus est tantum id quod est homo. Non tamen sequeretur quod sit
aliquid aliud quam homo, quia ly aliud, cum sit relativum diversitatis
substantiae, proprie refertur ad suppositum, sicut et omnia relativa
facientia personalem relationem. Sequitur autem, ergo habet aliam
naturam.
Ad quartum dicendum quod, cum dicitur, Christus est aliquid quod est
pater, ly aliquid tenetur pro natura divina, quae etiam in abstracto
praedicatur de patre et filio. Sed cum dicitur, Christus est aliquid
quod non est pater, ly aliquid tenetur non pro ipsa natura humana
secundum quod significatur in abstracto, sed secundum quod significatur
in concreto; non quidem secundum suppositum distinctum, sed secundum
suppositum indistinctum; prout scilicet substat naturae, non autem
proprietatibus individuantibus. Et ideo non sequitur quod Christus
sit aliud et aliud, vel quod sit duo, quia suppositum humanae naturae
in Christo quod est persona filii Dei, non ponit in numerum cum
natura divina, quae praedicatur de patre et filio.
Ad quintum dicendum quod in mysterio divinae Trinitatis natura divina
praedicatur in abstracto de tribus personis, et ideo simpliciter potest
dici quod tres personae sint unum. Sed in mysterio incarnationis non
praedicantur ambae naturae in abstracto de Christo, et ideo non potest
simpliciter dici quod Christus sit duo.
Ad sextum dicendum quod duo dicitur quasi habens dualitatem, non
quidem in aliquo alio, sed in ipso de quo duo praedicantur. Fit autem
praedicatio de supposito, quod importatur per hoc nomen Christus.
Quamvis igitur Christus habeat dualitatem naturarum, quia tamen non
habet dualitatem suppositorum, non potest dici esse duo.
Ad septimum dicendum quod alterum importat diversitatem accidentis, et
ideo diversitas accidentis sufficit ad hoc quod aliquid simpliciter
dicatur alterum. Sed aliud importat diversitatem substantiae.
Substantia autem dicitur non solum natura, sed etiam suppositum, ut
dicitur in V Metaphys. Et ideo diversitas naturae non sufficit ad
hoc quod aliquid simpliciter dicatur aliud, nisi adsit diversitas
secundum suppositum. Sed diversitas naturae facit aliud secundum
quid, scilicet secundum naturam, si non adsit diversitas suppositi.
|
|