|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non sit
tantum unum esse, sed duo. Dicit enim Damascenus, in III libro,
quod ea quae consequuntur naturam in Christo duplicantur. Sed esse
consequitur naturam, esse enim est a forma. Ergo in Christo sunt duo
esse.
2. Praeterea, esse filii Dei est ipsa divina natura, et est
aeternum. Esse autem hominis Christi non est divina natura, sed est
esse temporale. Ergo in Christo non est tantum unum esse.
3. Praeterea, in Trinitate, quamvis sint tres personae, est tamen
unum esse, propter unitatem naturae. Sed in Christo sunt duae
naturae, quamvis sit una persona. Ergo in Christo non est unum esse
tantum, sed duo.
4. Praeterea, in Christo anima dat aliquod esse corpori, cum sit
forma eius. Sed non dat sibi esse divinum, cum sit increatum. Ergo
in Christo est aliud esse praeter esse divinum. Et sic in Christo
non est tantum unum esse.
Sed contra, unumquodque, secundum quod dicitur ens, dicitur unum,
quia unum et ens convertuntur. Si ergo in Christo duo essent esse,
et non tantum unum, Christus esset duo, et non unum.
Respondeo dicendum quod, quia in Christo sunt duae naturae et una
hypostasis, necesse est quod ea quae ad naturam pertinent in Christo
sint duo, quae autem pertinent ad hypostasim in Christo sint unum
tantum. Esse autem pertinet ad hypostasim et ad naturam, ad
hypostasim quidem sicut ad id quod habet esse; ad naturam autem sicut
ad id quo aliquid habet esse; natura enim significatur per modum
formae, quae dicitur ens ex eo quod ea aliquid est, sicut albedine est
aliquid album, et humanitate est aliquis homo. Est autem
considerandum quod, si aliqua forma vel natura est quae non pertineat
ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse
illius personae simpliciter, sed secundum quid, sicut esse album est
esse Socratis, non inquantum est Socrates, sed inquantum est albus.
Et huiusmodi esse nihil prohibet multiplicari in una hypostasi vel
persona, aliud enim est esse quo Socrates est albus, et quo Socrates
est musicus. Sed illud esse quod pertinet ad ipsam hypostasim vel
personam secundum se impossibile est in una hypostasi vel persona
multiplicari, quia impossibile est quod unius rei non sit unum esse.
Si igitur humana natura adveniret filio Dei, non hypostatice vel
personaliter, sed accidentaliter, sicut quidam posuerunt, oporteret
ponere in Christo duo esse, unum quidem secundum quod est Deus;
aliud autem secundum quod est homo. Sicut in Socrate ponitur aliud
esse secundum quod est albus, aliud secundum quod est homo, quia esse
album non pertinet ad ipsum esse personale Socratis. Esse autem
capitatum, et esse corporeum, et esse animatum, totum pertinet ad
unam personam Socratis, et ideo ex omnibus his non fit nisi unum esse
in Socrate. Et si contingeret quod, post constitutionem personae
Socratis, advenirent Socrati manus vel pedes vel oculi, sicut
accidit in caeco nato, ex his non accresceret Socrati aliud esse, sed
solum relatio quaedam ad huiusmodi, quia scilicet diceretur esse non
solum secundum ea quae prius habebat, sed etiam secundum ea quae
postmodum sibi adveniunt. Sic igitur, cum humana natura coniungatur
filio Dei hypostatice vel personaliter, ut supra dictum est, et non
accidentaliter, consequens est quod secundum humanam naturam non
adveniat sibi novum esse personale, sed solum nova habitudo esse
personalis praeexistentis ad naturam humanam, ut scilicet persona illa
iam dicatur subsistere, non solum secundum naturam divinam, sed etiam
humanam.
Ad primum ergo dicendum quod esse consequitur naturam, non sicut
habentem esse, sed sicut qua aliquid est, personam autem, sive
hypostasim, consequitur sicut habentem esse. Et ideo magis retinet
unitatem secundum unitatem hypostasis, quam habeat dualitatem secundum
dualitatem naturae.
Ad secundum dicendum quod illud esse aeternum filii Dei quod est
divina natura, fit esse hominis, inquantum humana natura assumitur a
filio Dei in unitate personae.
Ad tertium dicendum quod, sicut in prima parte dictum est, quia
persona divina est idem cum natura, in personis divinis non est aliud
esse personae praeter esse naturae, et ideo tres personae non habent
nisi unum esse. Haberent autem triplex esse, si in eis esset aliud
esse personae, et aliud esse naturae.
Ad quartum dicendum quod anima in Christo dat esse corpori inquantum
facit ipsum actu animatum, quod est dare ei complementum naturae et
speciei. Sed si intelligatur corpus perfectum per animam absque
hypostasi habente utrumque, hoc totum compositum ex anima et corpore,
prout significatur nomine humanitatis, non significatur ut quod est,
sed ut quo aliquid est. Et ideo ipsum esse est personae subsistentis,
secundum quod habet habitudinem ad talem naturam, cuius habitudinis
causa est anima inquantum perficit humanam naturam informando corpus.
|
|