|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo non sint duae
voluntates, una divina et alia humana. Voluntas enim est primum
movens et imperans in unoquoque volente. Sed in Christo primum movens
et imperans fuit voluntas divina, quia omnia humana in Christo
movebantur secundum voluntatem divinam. Ergo videtur quod in Christo
non fuerit nisi una voluntas, scilicet divina.
2. Praeterea, instrumentum non movetur propria voluntate, sed
voluntate moventis. Sed natura humana in Christo fuit instrumentum
divinitatis eius. Ergo natura humana in Christo non movebatur propria
voluntate, sed divina.
3. Praeterea, illud solum multiplicatur in Christo quod pertinet ad
naturam. Voluntas autem non videtur ad naturam pertinere, quia ea
quae sunt naturalia, sunt ex necessitate; quod autem est voluntarium,
non est necessarium. Ergo voluntas est una tantum in Christo.
4. Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, quod aliqualiter
velle non est naturae, sed nostrae intelligentiae scilicet personalis.
Sed omnis voluntas est aliqualis voluntas, quia non est in genere quod
non est in aliqua eius specie. Ergo omnis voluntas ad personam
pertinet. Sed in Christo fuit tantum et est una persona. Ergo in
Christo est tantum una voluntas.
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. XXII, pater, si vis,
transfer calicem istum a me. Veruntamen non mea voluntas, sed tua
fiat. Quod inducens Ambrosius, in libro ad Gratianum imperatorem,
dicit, sicut susceperat voluntatem meam, suscepit tristitiam meam.
Et, super Lucam, dicit, voluntatem suam ad hominem retulit,
patris, ad divinitatem. Voluntas enim hominis est temporalis,
voluntas divinitatis aeterna.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt in Christo esse unam solam
voluntatem, sed ad hoc ponendum diversimode moti esse videntur.
Apollinaris enim non posuit animam intellectualem in Christo, sed
quod verbum esset loco animae, vel etiam loco intellectus. Unde, cum
voluntas sit in ratione, ut philosophus dicit, in III de anima,
sequebatur quod in Christo non esset voluntas humana, et ita in eo non
esset nisi una voluntas. Et similiter Eutyches, et omnes qui
posuerunt unam naturam compositam in Christo, cogebantur ponere unam
voluntatem in eo. Nestorius etiam, qui posuit unionem Dei et hominis
esse factam solum secundum affectum et voluntatem, posuit unam
voluntatem in Christo. Postmodum vero Macarius Antiochenus
patriarcha, et Cyrus Alexandrinus, et Sergius
Constantinopolitanus, et quidam eorum sequaces, posuerunt in Christo
unam voluntatem, quamvis ponerent duas naturas in Christo secundum
hypostasim unitas, quia opinabantur quod humana natura in Christo
nunquam movebatur proprio motu, sed solum secundum quod erat mota a
divinitate, ut patet in epistola synodica Agathonis Papae. Et ideo
in sexta synodo, apud Constantinopolim celebrata, determinatum est
oportere dici quod in Christo sint duae voluntates, ubi sic legitur,
iuxta quod olim prophetae de Christo, et ipse nos erudivit, et
sanctorum patrum nobis tradidit symbolum, duas voluntates naturales in
eo, et duas naturales operationes praedicamus. Et hoc necessarium
fuit dici. Manifestum est enim quod filius Dei assumpsit humanam
naturam perfectam, ut supra ostensum est. Ad perfectionem autem
humanae naturae pertinet voluntas, quae est naturalis eius potentia,
sicut et intellectus, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt.
Unde necesse est dicere quod filius Dei humanam voluntatem assumpserit
in natura humana. Per assumptionem autem humanae naturae nullam
diminutionem passus est filius Dei in his quae pertinent ad divinam
naturam, cui competit voluntatem habere, ut in prima parte habitum
est. Unde necesse est dicere quod in Christo sint duae voluntates,
una scilicet divina et alia humana.
Ad primum ergo dicendum quod quidquid fuit in humana natura Christi,
movebatur nutu divinae voluntatis, non tamen sequitur quod in Christo
non fuerit motus voluntatis proprius naturae humanae. Quia etiam
aliorum sanctorum piae voluntates moventur secundum voluntatem Dei,
quae operatur in eis et velle et perficere, ut dicitur Philipp.
II. Licet enim voluntas non possit interius moveri ab aliqua
creatura, interius tamen movetur a Deo, ut in prima parte dictum
est. Et sic etiam Christus secundum voluntatem humanam sequebatur
voluntatem divinam, secundum illud Psalmi, ut facerem voluntatem
tuam, Deus meus, volui. Unde Augustinus dicit, contra
Maximinum, ubi dixit filius patri, non quod ego volo, sed quod tu
vis, quid te adiuvat quod tua verba subiungis, et dicis, ostendit
vere suam voluntatem subiectam suo genitori, quasi nos negemus hominis
voluntatem voluntati Dei debere esse subiectam?
Ad secundum dicendum quod proprium est instrumenti quod moveatur a
principali agente, diversimode tamen, secundum proprietatem naturae
ipsius. Nam instrumentum inanimatum, sicut securis aut serra,
movetur ab artifice per motum solum corporalem. Instrumentum vero
animatum anima sensibili movetur per appetitum sensitivum, sicut equus
a sessore. Instrumentum vero animatum anima rationali movetur per
voluntatem eius, sicut per imperium domini movetur servus ad aliquid
agendum, qui quidem servus est sicut instrumentum animatum, ut
philosophus dicit, in I Politic. Sic ergo natura humana in Christo
fuit instrumentum divinitatis ut moveretur per propriam voluntatem.
Ad tertium dicendum quod ipsa potentia voluntatis est naturalis, et
consequitur naturam ex necessitate. Sed motus vel actus potentiae,
qui etiam voluntas dicitur, quandoque quidem est naturalis et
necessarius, puta respectu felicitatis; quandoque autem ex libero
arbitrio rationis proveniens, et non necessarius neque naturalis;
sicut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Et tamen etiam
ipsa ratio, quae est principium huius motus, est naturalis. Et
ideo, praeter voluntatem divinam, oportet in Christo ponere
voluntatem humanam, non solum prout est potentia naturalis, aut prout
est motus naturalis, sed etiam prout est motus rationalis.
Ad quartum dicendum quod per hoc quod dicitur aliqualiter velle,
designatur determinatus modus volendi. Determinatus autem modus
ponitur circa ipsam rem cuius est modus. Unde, cum voluntas pertineat
ad naturam, ipsum etiam quod est aliqualiter velle, pertinet ad
naturam, non secundum quod est absolute considerata, sed secundum quod
est in tali hypostasi. Unde etiam voluntas humana Christi habuit
quendam determinatum modum ex eo quod fuit in hypostasi divina, ut
scilicet moveretur semper secundum nutum divinae voluntatis.
|
|