|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
aliqua voluntas sensualitatis, praeter rationis voluntatem. Dicit
enim philosophus, in III de anima, quod voluntas in ratione est,
in sensitivo autem appetitu est irascibilis et concupiscibilis. Sed
sensualitas significat appetitum sensitivum. Ergo non fuit in Christo
voluntas sensualitatis.
2. Praeterea, secundum Augustinum, XII de Trin., sensualitas
significatur per serpentem. Sed nihil serpentinum fuit in Christo,
habuit enim similitudinem animalis venenosi sine veneno, ut dicit
Augustinus, super illud Ioan. III, sicut exaltavit Moyses
serpentem in deserto. Ergo in Christo non fuit voluntas
sensualitatis.
3. Praeterea, voluntas sequitur naturam, ut dictum est. Sed in
Christo non fuit nisi una natura praeter divinam. Ergo in Christo
non fuit nisi una voluntas humana.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in II ad Gratianum
imperatorem, mea est voluntas quam suam dixit, quia, ut homo,
suscepit tristitiam meam, ex quo datur intelligi quod tristitia
pertineat ad humanam voluntatem in Christo. Sed tristitia pertinet ad
sensualitatem, ut in secunda parte habitum est. Ergo videtur quod in
Christo sit voluntas sensualitatis, praeter voluntatem rationis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, filius Dei humanam
naturam assumpsit cum omnibus quae pertinent ad perfectionem ipsius
naturae. In humana autem natura includitur etiam natura animalis,
sicut in specie includitur genus. Unde oportet quod filius Dei cum
humana natura assumpserit etiam ea quae pertinent ad perfectionem
naturae animalis. Inter quae est appetitus sensitivus, qui
sensualitas dicitur. Et ideo oportet dicere quod in Christo fuit
sensualis appetitus, sive sensualitas. Sciendum est autem quod
sensualitas, sive sensualis appetitus, inquantum est natus obedire
rationi, dicitur rationale per participationem, ut patet per
philosophum, in I Ethic. Et quia voluntas est in ratione, ut
dictum est, pari ratione potest dici quod sensualitas sit voluntas per
participationem.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de voluntate
essentialiter dicta, quae non est nisi in parte intellectiva. Sed
voluntas participative dicta potest esse in parte sensitiva, inquantum
obedit rationi.
Ad secundum dicendum quod sensualitas significatur per serpentem, non
quantum ad naturam sensualitatis, quam Christus assumpsit, sed
quantum ad corruptionem fomitis, quae in Christo non fuit.
Ad tertium dicendum quod, ubi est unum propter alterum, ibi tantum
unum esse videtur, sicut superficies, quae est visibilis per colorem,
est unum visibile cum colore. Et similiter, quia sensualitas non
dicitur voluntas nisi quia participat voluntatem rationis, sicut est
una natura humana in Christo, ita etiam ponitur una voluntas humana in
Christo.
|
|