|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerunt duae
voluntates quantum ad rationem. Dicit enim Damascenus, in II
libro, quod duplex est hominis voluntas, naturalis, quae vocatur
thelesis; et rationalis, quae vocatur bulesis. Sed Christus in
humana natura habuit quidquid ad perfectionem humanae naturae pertinet.
Ergo utraque praedictarum voluntatum fuit in Christo.
2. Praeterea, vis appetitiva diversificatur in homine secundum
diversitatem virtutis apprehensivae, et ideo, secundum differentiam
sensus et intellectus, diversificatur in homine appetitus sensitivus et
intellectivus. Sed similiter quantum ad apprehensionem hominis ponitur
differentia rationis et intellectus, quorum utrumque fuit in Christo.
Ergo fuit in eo duplex voluntas, una intellectualis, et alia
rationalis.
3. Praeterea, a quibusdam ponitur in Christo voluntas pietatis.
Quae non potest poni nisi ex parte rationis. Ergo in Christo ex
parte rationis sunt plures voluntates.
Sed contra est quod in quolibet ordine est unum primum movens. Sed
voluntas est primum movens in genere humanorum actuum. Ergo in uno
homine non est nisi una voluntas proprie dicta, quae est voluntas
rationis. Christus autem est unus homo. Ergo in Christo est tantum
una voluntas humana.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, voluntas quandoque
accipitur pro potentia, et quandoque pro actu. Si ergo voluntas
accipiatur pro actu, sic oportet in Christo ex parte rationis ponere
duas voluntates, idest, duas species actuum voluntatis. Voluntas
enim, ut in secunda parte dictum est, et est finis, et est eorum quae
sunt ad finem, et alio modo fertur in utrumque. Nam in finem fertur
simpliciter et absolute, sicut in id quod est secundum se bonum, in id
autem quod est ad finem, fertur cum quadam comparatione, secundum quod
habet bonitatem ex ordine ad aliud. Et ideo alterius rationis est
actus voluntatis secundum quod fertur in aliquid secundum se volitum,
ut sanitas, quod a Damasceno vocatur thelesis, idest simplex
voluntas, et a magistris vocatur voluntas ut natura, et alterius
rationis est actus voluntatis secundum quod fertur in aliquid quod est
volitum solum ex ordine ad alterum, sicut est sumptio medicinae, quem
quidem voluntatis actum Damascenus vocat bulesim, idest consiliativam
voluntatem, a magistris autem vocatur voluntas ut ratio. Haec autem
diversitas actus non diversificat potentiam, quia uterque actus
attenditur ad unam rationem communem obiecti, quod est bonum. Et ideo
dicendum est quod, si loquamur de potentia voluntatis, in Christo est
una sola voluntas humana essentialiter et non participative dicta. Si
vero loquamur de voluntate quae est actus, sic distinguitur in Christo
voluntas quae est ut natura, quae dicitur thelesis; et voluntas ut
ratio, quae dicitur bulesis.
Ad primum ergo dicendum quod illae voluntates non diversificantur
secundum potentiam, sed solum secundum differentiam actus, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod etiam intellectus et ratio non sunt diversae
potentiae, ut in prima parte dictum est.
Ad tertium dicendum quod voluntas pietatis non videtur esse aliud quam
voluntas quae consideratur ut natura, inquantum scilicet refugit
alienum malum absolute consideratum.
|
|