|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
liberum arbitrium. Dicit enim Damascenus, in III libro, gnomen
autem (idest sententiam, vel mentem, vel cogitationem) et proaeresin
(idest electionem) in domino dicere impossibile est, si proprie loqui
volumus. Maxime autem in his quae sunt fidei est proprie loquendum.
Ergo in Christo non fuit electio. Et per consequens nec liberum
arbitrium, cuius actus est electio.
2. Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod electio
est appetitus praeconsiliati. Sed consilium non videtur fuisse in
Christo, quia non consiliamur de quibus certi sumus; Christus autem
certitudinem habuit de omnibus. Ergo in Christo non fuit electio.
Et sic, nec liberum arbitrium.
3. Praeterea, liberum arbitrium se habet ad utrumque. Sed voluntas
Christi fuit determinata ad bonum, quia non potuit peccare, sicut
supra dictum est. Ergo in Christo non fuit liberum arbitrium.
Sed contra est quod dicitur Isaiae VII, butyrum et mel comedet,
ut sciat reprobare malum et eligere bonum, quod est actus liberi
arbitrii. Ergo in Christo fuit liberum arbitrium.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in Christo fuit
duplex actus voluntatis, unus quidem quo eius voluntas ferebatur in
aliquid sicut secundum se volitum, quod pertinet ad rationem finis;
alius autem secundum quem eius voluntas ferebatur in aliquid per ordinem
ad aliud, quod pertinet ad rationem eius quod est ad finem. Differt
autem, ut philosophus dicit, in III Ethic., electio a voluntate
in hoc, quod voluntas, per se loquendo, est ipsius finis; electio
autem eorum quae sunt ad finem. Et sic simplex voluntas est idem quod
voluntas ut natura, electio autem est idem quod voluntas ut ratio, et
est proprius actus liberi arbitrii, ut in prima parte dictum est. Et
ideo, cum in Christo ponatur voluntas ut ratio, necesse est ibi
ponere electionem, et per consequens liberum arbitrium, cuius actus
est electio, ut in prima parte habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus excludit a Christo electionem
secundum quod intelligit in nomine electionis importari dubitationem.
Sed tamen dubitatio non est de necessitate electionis, quia etiam Deo
competit eligere, secundum illud Ephes. I, elegit nos in ipso ante
mundi constitutionem; cum tamen in Deo nulla sit dubitatio. Accidit
autem dubitatio electioni, inquantum est in natura ignorante. Et idem
dicendum est de aliis de quibus fit mentio in auctoritate praedicta.
Ad secundum dicendum quod electio praesupponit consilium, non tamen
sequitur ex consilio nisi iam determinato per iudicium; illud enim quod
iudicamus agendum post inquisitionem consilii, eligimus, ut dicitur in
III Ethic. Et ideo, si aliquid iudicetur ut agendum absque
dubitatione et inquisitione praecedente, hoc sufficit ad electionem.
Et sic patet quod dubitatio, sive inquisitio, non per se pertinet ad
electionem, sed solum secundum quod est in natura ignorante.
Ad tertium dicendum quod voluntas Christi, licet sit determinata ad
bonum, non tamen est determinata ad hoc vel illud bonum. Et ideo
pertinebat ad Christum eligere per liberum arbitrium confirmatum in
bono, sicut ad beatos.
|
|