|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas humana in
Christo non voluerit aliud quam quod Deus vult. Dicitur enim in
Psalmo, ex persona Christi, ut facerem voluntatem tuam, Deus
meus, volui. Sed ille qui vult voluntatem alicuius facere, vult quod
ille vult. Ergo videtur quod voluntas humana Christi nihil aliud
voluerit quam voluntas ipsius divina.
2. Praeterea, anima Christi habuit perfectissimam caritatem, quae
etiam comprehensionem nostrae scientiae excedit, secundum illud
Ephes. III, supereminentem scientiae caritatem Christi. Sed
caritatis est facere quod homo idem velit quod Deus, unde et
philosophus, in IX Ethic., dicit quod unum de amicabilibus est
eadem velle et eligere. Ergo voluntas humana in Christo nihil aliud
voluit quam divina.
3. Praeterea, Christus fuit verus comprehensor. Sed sancti qui
sunt comprehensores in patria, nihil aliud volunt quam quod Deus
vult. Alioquin, non essent beati, quia non haberent quidquid
vellent, beatus enim est qui habet quidquid vult et nihil mali vult,
ut dicit Augustinus, in libro de Trin. Ergo Christus nihil aliud
voluit secundum voluntatem humanam quam quod voluit voluntas divina.
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Maximinum, in hoc quod
Christus ait, non quod ego volo, sed quod tu, aliud se ostendit
voluisse quam pater. Quod nisi humano corde non posset, cum
infirmitatem nostram in suum, non divinum, sed humanum transfiguraret
affectum.
Respondeo dicendum quod sicut dictum est, in Christo secundum humanam
naturam ponitur multiplex voluntas, scilicet voluntas sensualitatis,
quae participative voluntas dicitur; et voluntas rationalis, sive
consideretur per modum naturae, sive per modum rationis. Dictum est
autem supra quod, ex quadam dispensatione, filius Dei, ante suam
passionem, permittebat carni agere et pati quae sunt ei propria. Et
similiter permittebat omnibus viribus animae agere quae propria.
Manifestum est autem quod voluntas sensualitatis refugit naturaliter
dolores sensibiles et corporis laesionem. Similiter etiam voluntas ut
natura repudiat ea quae naturae sunt contraria, et quae sunt secundum
se mala, puta mortem et alia huiusmodi. Haec tamen quandoque voluntas
per modum rationis eligere potest ex ordine ad finem, sicut etiam in
aliquo puro homine sensualitas eius, et etiam voluntas absolute
considerata, refugit ustionem, quam voluntas secundum rationem elegit
propter finem sanitatis. Voluntas autem Dei erat ut Christus dolores
et passiones et mortem pateretur, non quod ista essent a Deo volita
secundum se, sed ex ordine ad finem humanae salutis. Unde patet quod
Christus, secundum voluntatem sensualitatis, et secundum voluntatem
rationis quae consideratur per modum naturae, aliud poterat velle quam
Deus. Sed secundum voluntatem quae est per modum rationis, semper
idem volebat quod Deus. Quod patet ex hoc ipso quod dicit, non sicut
ego volo, sed sicut tu. Volebat enim, secundum rationis voluntatem,
divinam voluntatem impleri, quamvis aliud dicat se velle secundum aliam
eius voluntatem.
Ad primum ergo dicendum quod Christus volebat ut voluntas patris
impleretur, non autem secundum voluntatem sensualitatis cuius motus non
se extendit usque ad voluntatem Dei; neque per voluntatem quae
consideratur per modum naturae, quae fertur in aliqua obiecta absolute
considerata, et non in ordine ad divinam voluntatem.
Ad secundum dicendum quod conformitas voluntatis humanae ad voluntatem
divinam attenditur secundum voluntatem rationis, secundum quam etiam
voluntates amicorum concordant, inquantum scilicet ratio considerat
aliquod volitum in ordine ad voluntatem amici.
Ad tertium dicendum quod Christus simul fuit comprehensor et viator,
inquantum scilicet per mentem fruebatur Deo, et habebat carnem
passibilem. Et ideo ex parte carnis passibilis poterat in eo aliquid
accidere quod repugnaret naturali voluntati ipsius, et etiam appetitui
sensitivo.
|
|