|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit
contrarietas voluntatum. Contrarietas enim voluntatum attenditur
secundum contrarietatem obiectorum, sicut et contrarietas motuum
attenditur secundum contrarietatem terminorum, ut patet per
philosophum, in V Physic. Sed Christus secundum diversas
voluntates contraria volebat, nam secundum voluntatem divinam volebat
mortem, quam refugiebat secundum voluntatem humanam. Unde Athanasius
dicit, in libro adversus Apollinarium, quando Christus dixit, pater
si possibile est, transeat a me calix iste, et tamen non mea, sed tua
voluntas fiat, et iterum, spiritus promptus est, caro autem infirma,
duas voluntates hic ostendit, humanam, quae propter infirmitatem
carnis refugiebat passionem; et divinam eius, promptam ad passionem.
Ergo in Christo fuit contrarietas voluntatum.
2. Praeterea, Galat. V dicitur quod caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem. Est igitur contrarietas
voluntatum quando spiritus concupiscit unum, et caro aliud. Sed hoc
fuit in Christo, nam per voluntatem caritatis, quam spiritus sanctus
in eius mente faciebat, volebat passionem, secundum illud Isaiae
LIII, oblatus est quia ipse voluit; secundum autem carnem,
passionem refugiebat. Ergo erat in eo contrarietas voluntatum.
3. Praeterea, Luc. XXII dicitur quod, factus in agonia,
prolixius orabat. Sed agonia videtur importare quandam impugnationem
animi in contraria tendentis. Ergo videtur quod in Christo fuerit
contrarietas voluntatis.
Sed contra est quod in determinatione sextae synodi dicitur,
praedicamus duas naturales voluntates, non contrarias, iuxta quod
impii asserunt haeretici; sed sequentem humanam eius voluntatem, et
non resistentem vel reluctantem, sed potius subiectam divinae eius
atque omnipotenti voluntati.
Respondeo dicendum quod contrarietas non potest esse nisi oppositio
attendatur in eodem et secundum idem. Si autem secundum diversa, et
in diversis existat diversitas, non sufficit hoc ad rationem
contrarietatis, sicut nec ad rationem contradictionis, puta quod homo
sit pulcher aut sanus secundum manum, et non secundum pedem. Ad hoc
igitur quod sit contrarietas voluntatum in aliquo, requiritur, primo
quidem, quod secundum idem attendatur diversitas voluntatum. Si enim
unius voluntas sit de aliquo fiendo secundum quandam rationem
universalem, et alterius voluntas sit de eodem non fiendo secundum
quandam rationem particularem, non est omnino contrarietas voluntatum.
Puta, si rex vult suspendi latronem in bonum reipublicae, et aliquis
eius consanguineus velit eum non suspendi propter amorem privatum, non
erit contrarietas voluntatis, nisi forte se in tantum extendat voluntas
boni privati ut bonum publicum velit impedire ut conservetur bonum
privatum; tunc enim secundum idem attenderetur repugnantia voluntatum.
Secundo autem requiritur ad contrarietatem voluntatis, quod sit circa
eandem voluntatem. Si enim homo vult unum secundum appetitum
intellectus, et aliud secundum appetitum sensitivum, non est hic
aliqua contrarietas, nisi forte appetitus sensitivus in tantum
praevaleat quod vel immutet vel saltem retardet appetitum rationis; sic
enim iam ad ipsam voluntatem rationis perveniet aliquid de motu
contrario appetitus sensitivi. Sic igitur dicendum est quod, licet
voluntas naturalis et voluntas sensualitatis in Christo aliquid aliud
voluerit quam divina voluntas et voluntas rationis ipsius, non tamen
fuit ibi aliqua contrarietas voluntatum. Primo quidem, quia neque
voluntas eius naturalis, neque voluntas sensualitatis, repudiabat
illam rationem secundum quam divina voluntas, et voluntas rationis
humanae in Christo, passionem volebant. Volebat enim voluntas
absoluta in Christo salutem humani generis, sed eius non erat velle
hoc in ordine ad aliud. Motus autem sensualitatis ad hoc se extendere
non valebat. Secundo, quia neque voluntas divina, neque voluntas
rationis in Christo, impediebatur aut retardabatur per voluntatem
naturalem, aut per appetitum sensualitatis. Similiter autem nec e
converso voluntas divina, vel voluntas rationis in Christo,
refugiebat aut retardabat motum voluntatis naturalis humanae, et motum
sensualitatis in Christo. Placebat enim Christo secundum voluntatem
divinam, et secundum voluntatem rationis, ut voluntas naturalis in
ipso et voluntas sensualitatis secundum ordinem suae naturae
moverentur. Unde patet quod in Christo nulla fuerit repugnantia vel
contrarietas voluntatum.
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum quod aliqua voluntas humana in
Christo aliud volebat quam eius voluntas divina, procedebat ex ipsa
voluntate divina, cuius beneplacito natura humana propriis motibus
movebatur in Christo, ut Damascenus dicit.
Ad secundum dicendum quod in nobis per concupiscentiam carnis impeditur
aut retardatur concupiscentia spiritus, quod in Christo non fuit. Et
ideo in Christo non fuit contrarietas carnis ad spiritum, sicut in
nobis.
Ad tertium dicendum quod agonia non fuit in Christo quantum ad partem
animae rationalem, secundum quod importat concertationem voluntatum ex
diversitate rationum procedentem, puta cum aliquis secundum quod ratio
considerat unum, vult hoc, et secundum quod considerat aliud, vult
contrarium. Hoc enim contingit propter debilitatem rationis, quae non
potest diiudicare quid sit simpliciter melius. Quod in Christo non
fuit, quia per suam rationem iudicabat simpliciter esse melius quod per
eius passionem impleretur voluntas divina circa salutem generis humani.
Fuit tamen in Christo agonia quantum ad partem sensitivam, secundum
quod importat timorem infortunii imminentis, ut dicit Damascenus, in
III libro.
|
|