|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo sit tantum
una operatio divinitatis et humanitatis. Dicit enim Dionysius, II
cap. de Div. Nom., discreta autem est benignissima circa nos Dei
operatio per hoc quod, secundum nos, ex nobis, integre vereque
humanatum est verbum quod est supra substantiam, et operari et pati
quaecumque humanae eius divinaeque operationi congruunt, ubi unam
operationem nominat humanam et divinam, quae in Graeco dicitur
theandrica, idest deivirilis. Videtur igitur esse una operatio
composita in Christo.
2. Praeterea, principalis agentis et instrumenti est una sola
operatio. Sed humana natura in Christo fuit instrumentum divinae, ut
supra dictum est. Ergo eadem operatio est divinae et humanae naturae
in Christo.
3. Praeterea, cum in Christo duae naturae in una hypostasi vel
persona sint, necesse est unum et idem esse quod pertinet ad hypostasim
vel personam. Sed operatio pertinet ad hypostasim vel personam, nihil
enim operatur nisi suppositum subsistens; unde et, secundum
philosophum, actus sunt singularium. Ergo in Christo est una et
eadem operatio divinitatis et humanitatis.
4. Praeterea, sicuti esse est hypostasis subsistentis, ita etiam et
operari. Sed propter unitatem hypostasis est in Christo unum esse,
ut supra dictum est. Ergo et propter eandem unitatem est in Christo
una operatio.
5. Praeterea, ubi est unum operatum, ibi est una operatio. Sed
idem operatum erat divinitatis et humanitatis, sicut sanatio leprosi,
vel suscitatio mortui. Ergo videtur quod in Christo sit una tantum
operatio divinitatis et humanitatis.
Sed contra est quod Ambrosius, in II libro ad Gratianum
imperatorem, dicit, quem ad modum eadem operatio diversae est
potestatis? Nunquid sic potest minor quemadmodum maior operari? Aut
una operatio potest esse ubi diversa est substantia?
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, haeretici qui
posuerunt in Christo unam voluntatem, posuerunt etiam in ipso unam
operationem. Et ut eorum opinio erronea melius intelligatur,
considerandum est quod, ubicumque sunt plura agentia ordinata,
inferius movetur a superiori, sicut in homine corpus movetur ab anima,
et inferiores vires a ratione. Sic igitur actiones et motus inferioris
principii sunt magis operata quaedam quam operationes, id autem quod
pertinet ad supremum principium, est proprie operatio. Puta si
dicamus in homine quod ambulare, quod est pedum, et palpare, quod est
manuum, sunt quaedam hominis operata, quorum unum operatur anima per
pedes, aliud per manus, et quia est eadem anima operans per utrumque,
ex parte ipsius operantis, quod est primum principium movens, est una
et indifferens operatio; ex parte autem ipsorum operatorum differentia
invenitur. Sicut autem in homine puro corpus movetur ab anima, et
appetitus sensitivus a rationali, ita in domino Iesu Christo humana
natura movebatur et regebatur a divina. Et ideo dicebant quod eadem
est operatio et indifferens ex parte ipsius divinitatis operantis sunt
tamen diversa operata, inquantum scilicet divinitas Christi aliud
agebat per seipsam, sicut quod portabat omnia verbo virtutis suae;
aliud autem per naturam humanam, sicut quod corporaliter ambulabat.
Unde in sexta synodo inducuntur verba Severi haeretici sic dicentis,
ea quae agebantur et operabantur ab uno Christo, multum differunt.
Quaedam enim sunt Deo decibilia, quaedam humana. Veluti,
corporaliter vadere super terram profecto humanum est, cruribus vero
vexatis, et ambulare super terram penitus non valentibus, sanum
gressum donare Deo decibile est. Sed unum, scilicet incarnatum
verbum, hoc et illud operatum est et nequaquam hoc quidem huius, hoc
vero huius est naturae. Neque, eo quod diversa sunt operamenta, ideo
duas operatrices naturas atque formas iuste definiemus. Sed in hoc
decipiebantur. Quia actio eius quod movetur ab altero, est duplex,
una quidem quam habet secundum propriam formam; alia autem quam habet
secundum quod movetur ab alio. Sicut securis operatio secundum
propriam formam est incisio, secundum autem quod movetur ab artifice,
operatio eius est facere scamnum. Operatio igitur quae est alicuius
rei secundum suam formam, est propria eius; nec pertinet ad moventem,
nisi secundum quod utitur huiusmodi re ad suam operationem, sicut
calefacere est propria operatio ignis; non autem fabri, nisi quatenus
utitur igne ad calefaciendum ferrum. Sed illa operatio quae est rei
solum secundum quod movetur ab alio, non est alia praeter operationem
moventis ipsum, sicut facere scamnum non est seorsum operatio securis
ab operatione artificis. Et ideo, ubicumque movens et motum habent
diversas formas seu virtutes operativas, ibi oportet quod sit alia
propria operatio moventis, et alia propria operatio moti, licet motum
participet operationem moventis, et movens utatur operatione moti, et
sic utrumque agit cum communione alterius. Sic igitur in Christo
humana natura habet propriam formam et virtutem per quam operatur et
similiter divina. Unde et humana natura habet propriam operationem
distinctam ab operatione divina, et e converso. Et tamen divina
natura utitur operatione naturae humanae sicut operatione sui
instrumenti, et similiter humana natura participat operationem divinae
naturae, sicut instrumentum participat operationem principalis
agentis. Et hoc est quod dicit Leo Papa, in epistola ad Flavianum
agit utraque forma, scilicet tam natura divina quam humana in
Christo, cum alterius communione, quod proprium est, verbo scilicet
operante quod verbi est, et carne exequente quod carnis est. Si vero
esset una tantum operatio divinitatis et humanitatis in Christo,
oporteret dicere vel quod humana natura non haberet propriam formam et
virtutem (de divina enim hoc dici est impossibile), ex quo sequeretur
quod in Christo esset tantum divina operatio, vel oporteret dicere
quod ex virtute divina et humana esset conflata in Christo una virtus.
Quorum utrumque est impossibile, nam per primum horum ponitur natura
humana in Christo esse imperfecta; per secundum vero ponitur confusio
naturarum. Et ideo rationabiliter in sexta synodo haec opinio est
condemnata, in cuius determinatione dicitur, duas naturales
operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse, inseparabiliter,
in eodem domino Iesu Christo, vero Deo nostro, glorificamus, hoc
est, divinam operationem et humanam.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius ponit in Christo operationem
theandricam, idest divinamvirilem, vel divinamhumanam, non per
aliquam confusionem operationum seu virtutum utriusque naturae, sed per
hoc quod divina operatio eius utitur humana eius operatione, et humana
operatio participat virtutem divinae operationis. Unde, sicut ipse
dicit in quadam epistola, super hominem operabatur ea quae sunt
hominis, quod monstrat virgo supernaturaliter concipiens, et aqua
terrenorum pedum sustinens gravitatem. Manifestum est enim quod
concipi est humanae naturae, similiter et ambulare, sed utrumque fuit
in Christo supernaturaliter. Et similiter divina operabatur
humanitus, sicut cum sanavit leprosum tangendo. Unde in eadem
epistola subdit, sed, Deo homine facto, nova quadam Dei et hominis
operatione. Quod autem intelligat duas esse operationes in Christo,
unam divinae naturae, aliam autem humanae, patet ex his quae dicit in
II cap. de Div. Nom., ubi dicit quod his, quae pertinent ad
humanam eius operationem, pater et spiritus sanctus nulla ratione
communicant, nisi quis dixerit secundum benignissimam et misericordem
voluntatem, inquantum scilicet pater et spiritus sanctus ex sua
misericordia voluerunt Christum agere et pati humana. Addit autem,
et omnem sublimissimam et ineffabilem Dei operationem quam operatus est
secundum nos factus incommutabilis eo quod Deus et Dei verbum. Sic
igitur patet quod alia est eius operatio humana, in qua pater et
spiritus sanctus non communicant nisi secundum acceptationem
misericordiae suae, et alia est eius operatio inquantum est Dei
verbum, in qua communicant pater et spiritus sanctus.
Ad secundum dicendum quod instrumentum dicitur aliquid ex eo quod
movetur a principali agente, quod tamen, praeter hoc, potest habere
propriam operationem secundum suam formam, ut de igne dictum est. Sic
igitur actio instrumenti inquantum est instrumentum, non est alia ab
actione principalis agentis, potest tamen habere aliam operationem
prout est res quaedam. Sic igitur operatio quae est humanae naturae in
Christo, inquantum est instrumentum divinitatis, non est alia ab
operatione divinitatis, non enim est alia salvatio qua salvat humanitas
Christi, et divinitas eius. Habet tamen humana natura in Christo,
inquantum est natura quaedam, quandam propriam operationem praeter
divinam, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod operari est hypostasis subsistentis, sed
secundum formam et naturam, a qua operatio speciem recipit. Et ideo a
diversitate formarum seu naturarum est diversa species operationum, sed
ab unitate hypostasis est unitas secundum numerum quantum ad operationem
speciei. Sicut ignis habet duas operationes specie differentes,
scilicet illuminare et calefacere, secundum differentiam lucis et
caloris, et tamen est una numero illuminatio ignis semel illuminantis.
Et similiter in Christo oportet quod sint duae operationes specie
differentes, secundum eius duas naturas, quaelibet tamen operationum
est una numero in Christo, semel facta, sicut una ambulatio et una
sanatio.
Ad quartum dicendum quod esse et operari est personae a natura, aliter
tamen et aliter. Nam esse pertinet ad ipsam constitutionem personae,
et sic quantum ad hoc se habet in ratione termini. Et ideo unitas
personae requirit unitatem ipsius esse completi et personalis. Sed
operatio est quidam effectus personae secundum aliquam formam vel
naturam. Unde pluralitas operationum non praeiudicat unitati
personali.
Ad quintum dicendum quod aliud est proprium operatum operationis
divinae, et operationis humanae in Christo, sicut operatum proprium
divinae operationis est sanatio leprosi, operatum autem proprium
humanae naturae est eius contactus. Concurrunt tamen ambae operationes
ad unum operatum secundum quod una natura agit cum communione alterius,
ut dictum est.
|
|