|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo sint plures
humanae operationes. Christus enim, inquantum homo, communicat cum
plantis in natura nutritiva, cum animalibus autem in natura sensitiva,
cum Angelis vero in natura intellectiva, sicut et ceteri homines.
Sed alia est operatio plantae inquantum est planta, et alia animalis
inquantum est animal. Ergo Christus, inquantum est homo, habet
plures operationes.
2. Praeterea, potentiae et habitus distinguuntur secundum actus.
Sed in anima Christi fuerunt diversae potentiae et diversi habitus.
Ergo diversae operationes.
3. Praeterea, instrumenta debent esse proportionata operationibus.
Corpus autem humanum habet diversa membra differentia secundum formam.
Ergo diversis operationibus accommodata. Sunt igitur in Christo
diversae operationes secundum humanam naturam.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, operatio
sequitur naturam. Sed in Christo est tantum una humana natura. Ergo
in Christo fuit tantum una operatio humana.
Respondeo dicendum quod, quia homo est id quod est secundum rationem,
illa operatio dicitur esse simpliciter humana quae a ratione procedit
per voluntatem, quae est rationis appetitus. Si qua autem operatio
est in homine quae non procedit a ratione et voluntate, non est
simpliciter operatio humana, sed convenit homini secundum aliquam
partem humanae naturae, quandoque quidem secundum ipsam naturam
elementi corporalis, sicut ferri deorsum; quandoque vero secundum
virtutem animae vegetabilis, sicut nutriri et augeri; quandoque vero
secundum partem sensitivam, sicut videre et audire, imaginari et
memorari, concupiscere et irasci. Inter quas operationes est
differentia. Nam operationes animae sensitivae sunt aliqualiter
obedientes rationi, et ideo sunt aliqualiter rationales et humanae,
inquantum scilicet obediunt rationi, ut patet per philosophum, in I
Ethic. Operationes vero quae sequuntur animam vegetabilem, vel etiam
naturam elementalis corporis, non subiiciuntur rationi, unde nullo
modo sunt rationales, nec humanae simpliciter, sed solum secundum
partem humanae naturae. Dictum est autem supra quod quando agens
inferius agit per propriam formam, tunc est alia operatio inferioris
agentis et superioris, quando vero agens inferius non agit nisi
secundum quod est motum a superiori agente, tunc est eadem operatio
superioris agentis et inferioris. Sic igitur in quocumque homine puro
alia est operatio elementalis et animae vegetabilis ab operatione
voluntatis, quae est proprie humana. Similiter etiam operatio animae
sensitivae quantum ad id quod non movetur a ratione, sed quantum ad id
quod movetur a ratione, est eadem operatio partis sensitivae et
rationalis. Ipsius autem animae rationalis est una operatio, si
attendamus ad ipsum principium operationis, quod est ratio vel
voluntas, diversificatur autem secundum respectum ad diversa obiecta;
quam quidem diversitatem aliqui appellaverunt diversitatem operatorum,
magis quam operationum, iudicantes de unitate operationis solum ex
parte operativi principii; sic enim nunc quaeritur de unitate vel
pluralitate operationum in Christo. Sic igitur in quolibet puro
homine est tantum una operatio quae proprie humana dicitur, praeter
quam tamen sunt in homine puro quaedam aliae operationes, quae non sunt
proprie humanae, sicut dictum est. Sed in homine Iesu Christo
nullus erat motus sensitivae partis qui non esset ordinatus a ratione.
Ipsae etiam operationes naturales et corporales aliqualiter ad eius
voluntatem pertinebant, inquantum voluntatis eius erat ut caro eius
ageret et pateretur quae sunt sibi propria, ut dictum est supra. Et
ideo multo magis est una operatio in Christo quam in quocumque alio
homine.
Ad primum ergo dicendum quod operatio partis sensitivae et nutritivae
non est proprie humana, sicut dictum est. Et tamen in Christo
huiusmodi operationes fuerunt magis humanae quam in aliis.
Ad secundum dicendum quod potentiae et habitus diversificantur per
comparationem ad obiecta, et ideo diversitas operationum hoc modo
respondet diversis potentiis et habitibus sicut etiam respondet diversis
obiectis. Talem autem diversitatem operationum non intendimus
excludere ab humanitate Christi, sicut nec eam quae est secundum aliud
tempus, sed solum illam quae est secundum primum principium activum,
ut dictum est.
|
|