|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actio humana Christi
non potuit ei esse meritoria. Christus enim ante mortem fuit
comprehensor, sicut et modo est. Sed comprehensoris non est mereri,
caritas enim comprehensoris pertinet ad praemium beatitudinis, cum
secundum eam attendatur fruitio; unde non videtur esse principium
merendi, cum non sit idem meritum et praemium. Ergo Christus ante
passionem non merebatur, sicut nec modo meretur.
2. Praeterea, nullus meretur id quod est sibi debitum. Sed ex hoc
quod Christus est filius Dei per naturam, debetur sibi hereditas
aeterna, quam alii homines per bona opera merentur. Non ergo
Christus aliquid sibi mereri potuit, qui a principio fuit filius
Dei.
3. Praeterea, quicumque habet id quod est principale, non proprie
meretur id quod ex illo habito sequitur. Sed Christus habuit gloriam
animae, ex qua secundum communem ordinem sequitur gloria corporis, ut
Augustinus dicit, in epistola ad Dioscorum, in Christo tamen
dispensative factum est quod gloria animae non derivaretur ad corpus.
Non ergo Christus meruit gloriam corporis.
4. Praeterea, manifestatio excellentiae Christi non est bonum
ipsius Christi, sed eorum qui eum cognoscunt, unde et pro praemio
promittitur dilectoribus Christi ut eis manifestetur, secundum illud
Ioan. XIV, si quis diligit me, diligetur a patre meo, et ego
diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ergo Christus non meruit
manifestationem suae altitudinis.
Sed contra est quod apostolus dicit, Philipp. II, factus est
obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum.
Meruit ergo obediendo suam exaltationem, et ita aliquid sibi meruit.
Respondeo dicendum quod habere aliquod bonum per se est nobilius quam
habere illud per aliud, semper enim causa quae est per se, potior est
ea quae est per aliud, ut dicitur in VIII Physic. Hoc autem
dicitur aliquis habere per seipsum, cuius est sibi aliquo modo causa.
Prima autem causa omnium bonorum nostrorum per auctoritatem est Deus,
et per hunc modum nulla creatura habet aliquid boni per seipsam,
secundum illud I Cor. IV, quid habes quod non accepisti? Potest
tamen secundario aliquis esse causa sibi alicuius boni habendi,
inquantum scilicet in hoc ipso Deo cooperatur. Et sic ille qui habet
aliquid per meritum proprium, habet quodammodo illud per seipsum.
Unde nobilius habetur id quod habetur per meritum quam id quod habetur
sine merito. Quia autem omnis perfectio et nobilitas Christo est
attribuenda, consequens est quod ipse per meritum habuit illud quod
alii per meritum habent, nisi sit tale quid cuius carentia magis
dignitati Christi et perfectioni praeiudicet quam per meritum
accrescat. Unde nec gratiam, nec scientiam, nec beatitudinem
animae, nec divinitatem meruit, quia, cum meritum non sit nisi eius
quod nondum habetur, oportet quod Christus aliquando istis caruisset;
quibus carere magis diminuit dignitatem Christi quam augeat meritum.
Sed gloria corporis, vel si quid aliud huiusmodi est, minus est quam
dignitas merendi, quae pertinet ad virtutem caritatis. Et ideo
dicendum est quod Christus gloriam corporis, et ea quae pertinent ad
exteriorem eius excellentiam, sicut est ascensio, veneratio, et alia
huiusmodi, habuit per meritum. Et sic patet quod aliquid sibi mereri
potuit.
Ad primum ergo dicendum quod fruitio, quae est actus caritatis,
pertinet ad gloriam animae, quam Christus non meruit. Et ideo, si
per caritatem aliquid meruit, non sequitur quod idem sit meritum et
praemium. Nec tamen per caritatem meruit inquantum erat caritas
comprehensoris, sed inquantum erat viatoris, nam ipse fuit simul
viator et comprehensor, ut supra habitum est. Et ideo, quia nunc non
est viator, non est in statu merendi.
Ad secundum dicendum quod Christo, secundum quod est Deus et Dei
filius per naturam, debetur gloria divina et dominium omnium sicut
primo et supremo domino. Nihilominus tamen debetur ei gloria sicut
homini beato, quam quantum ad aliquid debuit habere sine merito, et
quantum ad aliquid cum merito, ut ex supra dictis patet.
Ad tertium dicendum quod redundantia gloriae ex anima ad corpus est ex
divina ordinatione secundum congruentiam humanorum meritorum, ut
scilicet, sicut homo meretur per actum animae quem exercet in corpore,
ita etiam remuneretur per gloriam animae redundantem ad corpus. Et
propter hoc non solum gloria animae, sed etiam gloria corporis cadit
sub merito, secundum illud Rom. VIII, vivificabit mortalia
corpora nostra, propter inhabitantem spiritum eius in nobis. Et ita
potuit cadere sub merito Christi.
Ad quartum dicendum quod manifestatio excellentiae Christi pertinet ad
bonum eius secundum esse quod habet in notitia aliorum, quamvis
principalius pertineat ad bonum eorum qui eum cognoscunt secundum esse
quod habent in seipsis. Sed hoc ipsum refertur ad Christum,
inquantum sunt eius membra.
|
|