|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus aliis mereri
non potuit. Dicitur enim Ezech. XVIII, anima quae peccaverit
ipsa morietur. Ergo, pari ratione, anima quae meretur ipsa
remunerabitur. Non est ergo possibile quod Christus aliis meruerit.
2. Praeterea, de plenitudine gratiae Christi omnes accipiunt, ut
dicitur Ioan. I. Sed alii homines, habentes gratiam Christi, non
possunt aliis mereri, dicitur enim Ezech. XIV quod, si fuerint in
civitate Noe, Daniel et Iob, filium et filiam non liberabunt, sed
ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. Ergo nec Christus potuit
aliquid nobis mereri.
3. Praeterea, merces quam quis meretur, debetur secundum
iustitiam, et non secundum gratiam, ut patet Rom. IV. Si ergo
Christus meruit salutem nostram, sequitur quod salus nostra non sit ex
gratia Dei, sed ex iustitia, et quod iniuste agat cum eis quos non
salvat, cum meritum Christi ad omnes se extendat.
Sed contra est quod dicitur Rom. V, sicut per unius delictum in
omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes
homines in iustificationem vitae. Sed demeritum Adae derivatur ad
condemnationem aliorum. Ergo multo magis meritum Christi ad alios
derivatur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in Christo non
solum fuit gratia sicut in quodam homine singulari, sed sicut in capite
totius Ecclesiae, cui omnes uniuntur sicut capiti membra, ex quibus
constituitur mystice una persona. Et exinde est quod meritum Christi
se extendit ad alios, inquantum sunt membra eius, sicut etiam in uno
homine actio capitis aliqualiter pertinet ad omnia membra eius, quia
non solum sibi sentit, sed omnibus membris.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum singularis personae non nocet
nisi sibi ipsi. Sed peccatum Adae, qui constitutus est a Deo
principium totius naturae, ad alios per carnis propagationem
derivatur. Et similiter meritum Christi, qui est a Deo constitutus
caput omnium hominum quantum ad gratiam, se extendit ad omnia eius
membra.
Ad secundum dicendum quod alii de plenitudine Christi accipiunt, non
quidem fontem gratiae, sed quandam particularem gratiam. Et ideo non
oportet quod alii homines possint aliis mereri, sicut Christus.
Ad tertium dicendum quod, sicut peccatum Adae non derivatur ad alios
nisi per carnalem generationem, ita meritum Christi non derivatur ad
alios nisi per regenerationem spiritualem, quae fit in Baptismo, per
quam Christo incorporamur, secundum illud Galat. III, omnes
quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et hoc
ipsum est gratiae, quod homini conceditur regenerari in Christo. Et
sic salus hominis est ex gratia.
|
|