|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod unio duarum naturarum non
sit maxima unionum. Unitum enim deficit in ratione unitatis ab eo quod
est unum, eo quod unitum dicitur per participationem, unum autem per
essentiam. Sed in rebus creatis aliquid dicitur esse simpliciter
unum, sicut praecipue patet de ipsa unitate quae est principium
numeri. Ergo huiusmodi unio de qua loquimur, non importat maximam
unitatem.
2. Praeterea, quanto ea quae uniuntur magis distant, tanto minor
est unio. Sed ea quae secundum hanc unionem uniuntur, maxime
distant, scilicet natura divina et humana, distant enim in infinitum.
Ergo huiusmodi est minima unio.
3. Praeterea, per unionem aliquid fit unum. Sed ex unione animae
et corporis in nobis fit aliquid unum in persona et natura, ex unione
autem divinae et humanae naturae fit aliquid unum solum in persona.
Ergo maior est unio animae ad corpus quam divinae naturae ad humanam.
Et sic unio de qua loquimur, non importat maximam unitatem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., quod homo
potius est in filio quam filius in patre. Filius autem est in patre
per unitatem essentiae, homo autem est in filio per unionem
incarnationis. Ergo maior est unio incarnationis quam unitas divinae
essentiae. Quae tamen est maxima unitatum. Et sic, per consequens,
unio incarnationis importat maximam unitatem.
Respondeo dicendum quod unio importat coniunctionem aliquorum in aliquo
uno. Potest ergo unio incarnationis dupliciter accipi, uno modo, ex
parte eorum quae coniunguntur; et alio modo, ex parte eius in quo
coniunguntur. Et ex hac parte huiusmodi unio habet praeeminentiam
inter alias uniones, nam unitas personae divinae, in qua uniuntur duae
naturae, est maxima. Non autem habet praeeminentiam ex parte eorum
quae coniunguntur.
Ad primum ergo dicendum quod unitas personae divinae est maior quam
unitas numeralis, quae scilicet est principium numeri. Nam unitas
divinae personae est unitas per se subsistens, non recepta in aliquo
per participationem, est etiam in se completa, habens in se quidquid
pertinet ad rationem unitatis. Et ideo non competit sibi ratio
partis, sicut unitati numerali, quae est pars numeri, et quae
participatur in rebus numeratis. Et ideo quantum ad hoc unio
incarnationis praeeminet unitati numerali, ratione scilicet unitatis
personae. Non autem ratione naturae humanae, quae non est ipsa unitas
personae divinae, sed est ei unita.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex parte coniunctorum,
non autem ex parte personae in qua est facta unio.
Ad tertium dicendum quod unitas divinae personae est maior unitas quam
unitas et personae et naturae in nobis. Et ideo unio incarnationis est
maior quam unio animae et corporis in nobis.
Quia vero id quod in contrarium obiicitur falsum supponit, scilicet
quod maior sit unio incarnationis quam unitas personarum divinarum in
essentia, dicendum est ad auctoritatem Augustini quod humana natura
non est magis in filio Dei quam filius Dei in patre sed multo minus,
sed ipse homo, quantum ad aliquid, est magis in filio quam filius in
patre; inquantum scilicet idem supponitur in hoc quod dico homo, prout
sumitur pro Christo, et in hoc quod dico, filius Dei; non autem
idem est suppositum patris et filii.
|
|