|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod unio incarnationis non
sit per gratiam. Gratia enim est accidens quoddam, ut in secunda
parte habitum est. Sed unio humanae naturae ad divinam non est facta
per accidens, ut supra ostensum est. Ergo videtur quod unio
incarnationis non sit facta per gratiam.
2. Praeterea, gratiae subiectum est anima. Sed sicut dicitur
Coloss. II, in Christo habitavit plenitudo divinitatis
corporaliter. Ergo videtur quod illa unio non sit facta per gratiam.
3. Praeterea, quilibet sanctus Deo unitur per gratiam. Si igitur
unio incarnationis fuit per gratiam, videtur quod non aliter dicatur
Christus esse Deus quam alii sancti homines.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Praedest.
sanctorum, ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque
Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus.
Sed homo ille factus est Christus per unionem ad divinam naturam.
Ergo unio illa fuit per gratiam.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, gratia
dupliciter dicitur, uno modo, ipsa voluntas Dei gratis aliquid
dantis; alio modo, ipsum gratuitum donum Dei. Indiget autem humana
natura gratuita Dei voluntate ad hoc quod elevetur in Deum, cum hoc
sit supra facultatem naturae suae. Elevatur autem humana natura in
Deum dupliciter. Uno modo, per operationem, qua scilicet sancti
cognoscunt et amant Deum. Alio modo, per esse personale, qui quidem
modus est singularis Christo, in quo humana natura assumpta est ad hoc
quod sit personae filii Dei. Manifestum est autem quod ad
perfectionem operationis requiritur quod potentia sit perfecta per
habitum, sed quod natura habeat esse in supposito suo, non fit
mediante aliquo habitu. Sic igitur dicendum est quod, si gratia
accipiatur ipsa Dei voluntas gratis aliquid faciens, vel gratum seu
acceptum aliquem habens, unio incarnationis facta est per gratiam,
sicut et unio sanctorum ad Deum per cognitionem et amorem. Si vero
gratia dicatur ipsum gratuitum Dei donum, sic ipsum quod est humanam
naturam esse unitam personae divinae, potest dici quaedam gratia,
inquantum nullis praecedentibus meritis hoc est factum, non autem ita
quod sit aliqua gratia habitualis qua mediante talis unio fiat.
Ad primum ergo dicendum quod gratia quae est accidens, est quaedam
similitudo divinitatis participata in homine. Per incarnationem autem
humana natura non dicitur participasse similitudinem aliquam divinae
naturae, sed dicitur esse coniuncta ipsi naturae divinae in persona
filii. Maius autem est ipsa res quam similitudo eius participata.
Ad secundum dicendum quod gratia habitualis est solum in anima, sed
gratia, idest gratuitum Dei donum quod est uniri divinae personae,
pertinet ad totam naturam humanam, quae componitur ex anima et
corpore. Et per hunc modum dicitur plenitudo divinitatis in Christo
corporaliter habitasse, quia est unita divina natura non solum animae,
sed etiam corpori. Quamvis etiam possit dici quod dicitur habitasse in
Christo corporaliter, idest non umbraliter, sicut habitavit in
sacramentis veteris legis, de quibus ibidem subditur quod sunt umbra
futurorum, corpus autem est Christus, prout scilicet corpus contra
umbram dividitur. Dicunt etiam quidam quod divinitas dicitur in
Christo habitasse corporaliter, scilicet tribus modis, sicut corpus
habet tres dimensiones, uno modo, per essentiam, praesentiam et
potentiam, sicut in ceteris creaturis; alio modo, per gratiam gratum
facientem, sicut in sanctis tertio modo, per unionem personalem, quod
est proprium sibi.
Unde patet responsio ad tertium, quia scilicet unio incarnationis non
est facta solum per gratiam habitualem, sicut alii sancti uniuntur
Deo; sed secundum subsistentiam, sive personam.
|
|