|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod unio incarnationis
fuerit aliqua merita subsecuta. Quia super illud Psalmi, fiat
misericordia tua, domine, super nos, quemadmodum speravimus in te,
dicit Glossa, hic insinuatur desiderium prophetae de incarnatione, et
meritum impletionis. Ergo incarnatio cadit sub merito.
2. Praeterea, quicumque meretur aliquid, meretur illud sine quo
illud haberi non potest. Sed antiqui patres merebantur vitam
aeternam, ad quam pervenire non poterant nisi per incarnationem, dicit
enim Gregorius, in libro Moral., hi qui ante Christi adventum in
hunc mundum venerunt, quantamlibet iustitiae virtutem haberent, ex
corporibus educti in sinum caelestis patriae statim recipi nullo modo
poterant, quia nondum ille venerat qui iustorum animas in perpetua sede
collocaret. Ergo videtur quod meruerint incarnationem.
3. Praeterea, de beata virgine cantatur quod dominum omnium meruit
portare, quod quidem factum est per incarnationem. Ergo incarnatio
cadit sub merito.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Praedest.
sanctorum, quisquis in capite nostro praecedentia merita singularis
illius generationis invenerit, ipse in nobis, membris eius,
praecedentia merita multiplicatae regenerationis inquirat. Sed nulla
merita praecesserunt regenerationem nostram secundum illud Tit.
III, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam
misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Ergo nec
illam Christi generationem aliqua merita praecesserunt.
Respondeo dicendum quod, quantum ad ipsum Christum, manifestum est
ex praemissis quod nulla eius merita potuerunt praecedere unionem. Non
enim ponimus quod ante fuerit purus homo, et postea per meritum bonae
vitae obtinuerit esse filius Dei, sicut posuit Photinus, sed ponimus
quod a principio suae conceptionis ille homo vere fuerit filius Dei,
utpote non habens aliam hypostasim quam filium Dei, secundum illud
Luc. I, quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei. Et
ideo omnis operatio illius hominis subsecuta est unionem. Unde nulla
eius operatio potuit esse meritum unionis. Sed neque etiam opera
cuiuscumque alterius hominis potuerunt esse meritoria huius unionis ex
condigno. Primo quidem, quia opera meritoria hominis proprie
ordinantur ad beatitudinem, quae est virtutis praemium, et consistit
in plena Dei fruitione. Unio autem incarnationis, cum sit in esse
personali, transcendit unionem mentis beatae ad Deum, quae est per
actum fruentis. Et ita non potest cadere sub merito. Secundo, quia
gratia non potest cadere sub merito, quia est merendi principium.
Unde multo minus incarnatio cadit sub merito, quae est principium
gratiae, secundum illud Ioan. I, gratia et veritas per Iesum
Christum facta est. Tertio, quia incarnatio Christi est reformativa
totius humanae naturae. Et ideo non cadit sub merito alicuius hominis
singularis, quia bonum alicuius puri hominis non potest esse causa boni
totius naturae. Ex congruo tamen meruerunt sancti patres
incarnationem, desiderando et petendo. Congruum enim erat ut Deus
exaudiret eos qui ei obediebant.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum hoc esse falsum, quod sub merito cadat omne illud
sine quo praemium esse non potest. Quaedam enim sunt quae non solum
requiruntur ad praemium, sed etiam praeexiguntur ad meritum, sicut
divina bonitas et eius gratia, et ipsa hominis natura. Et similiter
incarnationis mysterium est principium merendi, quia de plenitudine
Christi omnes accepimus, ut dicitur Ioan. I.
Ad tertium dicendum quod beata virgo dicitur meruisse portare dominum
Iesum Christum, non quia meruit Deum incarnari, sed quia meruit,
ex gratia sibi data, illum puritatis et sanctitatis gradum ut congrue
posset esse mater Dei.
|
|