|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod gratia unionis non
fuerit Christo homini naturalis. Unio enim incarnationis non est
facta in natura, sed in persona, ut supra dictum est. Sed
unumquodque denominatur a termino. Ergo gratia illa magis debet dici
personalis quam naturalis.
2. Praeterea, gratia dividitur contra naturam, sicut gratuita,
quae sunt a Deo, distinguuntur contra naturalia, quae sunt a
principio intrinseco. Sed eorum quae ex opposito dividuntur, unum non
denominatur ab alio. Ergo gratia Christi non est ei naturalis.
3. Praeterea, naturale dicitur quod est secundum naturam. Sed
gratia unionis non est naturalis Christo secundum naturam divinam,
quia sic conveniret etiam aliis personis. Neque etiam naturalis est ei
secundum naturam humanam, quia sic conveniret omnibus hominibus qui
sunt eiusdem naturae cum ipso. Ergo videtur quod nullo modo gratia
unionis sit Christo naturalis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., in naturae
humanae susceptione fit quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis,
qua nullum possit admittere peccatum.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys.,
natura uno modo dicitur ipsa nativitas, alio modo essentia rei. Unde
naturale potest aliquid dici dupliciter. Uno modo, quod est tantum ex
principiis essentialibus rei, sicut igni naturale est sursum ferri.
Alio modo dicitur esse homini naturale quod ab ipsa nativitate habet,
secundum illud Ephes. II, eramus natura filii irae; et Sap.
XII, nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum. Gratia
igitur Christi, sive unionis sive habitualis, non potest dici
naturalis quasi causata ex principiis naturae humanae in ipso, quamvis
possit dici naturalis quasi proveniens in naturam humanam Christi
causante divina natura ipsius. Dicitur autem naturalis utraque gratia
in Christo inquantum eam a nativitate habuit, quia ab initio
conceptionis fuit natura humana divinae personae unita, et anima eius
fuit munere gratiae repleta.
Ad primum ergo dicendum quod, licet unio non sit facta in natura, est
tamen causata ex virtute divinae naturae, quae est vere natura
Christi. Et etiam convenit Christo a principio nativitatis.
Ad secundum dicendum quod non secundum idem dicitur gratia, et
naturalis. Sed gratia quidem dicitur inquantum non est ex merito,
naturalis autem dicitur inquantum est ex virtute divinae naturae in
humanitate Christi ab eius nativitate.
Ad tertium dicendum quod gratia unionis non est naturalis Christo
secundum humanam naturam, quasi ex principiis humanae naturae causata.
Et ideo non oportet quod conveniat omnibus hominibus. Est tamen
naturalis ei secundum humanam naturam, propter proprietatem nativitatis
ipsius, prout sic conceptus est ex spiritu sancto ut esset idem
naturalis filius Dei et hominis. Secundum vero divinam naturam est ei
naturalis, inquantum divina natura est principium activum huius
gratiae. Et hoc convenit toti Trinitati, scilicet huius gratiae esse
activum principium.
|
|