|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod unio verbi incarnati sit
facta in una natura. Dicit enim Cyrillus, et inducitur in gestis
Concilii Chalcedonensis, non oportet intelligere duas naturas, sed
unam naturam Dei verbi incarnatam. Quod quidem non fieret nisi unio
esset in natura. Ergo unio verbi incarnati facta est in natura.
2. Praeterea, Athanasius dicit, sicut anima rationalis et caro
conveniunt in constitutione humanae naturae, sic Deus et homo
conveniunt in constitutione alicuius unius naturae. Ergo facta est
unio in natura.
3. Praeterea, duarum naturarum una non denominatur ex altera nisi
aliquo modo in invicem transmutentur. Sed divina natura et humana in
Christo ab invicem denominantur, dicit enim Cyrillus divinam naturam
esse incarnatam; et Gregorius Nazianzenus dicit naturam humanam esse
deificatam; ut patet per Damascenum. Ergo ex duabus naturis videtur
esse facta una natura.
Sed contra est quod dicitur in determinatione Concilii
Chalcedonensis, confitemur in novissimis diebus filium Dei unigenitum
inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum,
nusquam sublata differentia naturarum propter unionem. Ergo unio non
est facta in natura.
Respondeo dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam, oportet
considerare quid sit natura. Sciendum est igitur quod nomen naturae a
nascendo est dictum vel sumptum. Unde primo est impositum hoc nomen ad
significandum generationem viventium, quae nativitas vel pullulatio
dicitur, ut dicatur natura quasi nascitura. Deinde translatum est
nomen naturae ad significandum principium huius generationis. Et quia
principium generationis in rebus viventibus est intrinsecum, ulterius
derivatum est nomen naturae ad significandum quodlibet principium
intrinsecum motus, secundum quod philosophus dicit, in II
Physic., quod natura est principium motus in eo in quo est per se et
non secundum accidens. Hoc autem principium vel forma est, vel
materia. Unde quandoque natura dicitur forma, quandoque vero
materia. Et quia finis generationis naturalis est, in eo quod
generatur, essentia speciei, quam significat definitio, inde est quod
huiusmodi essentia speciei vocatur etiam natura. Et hoc modo Boetius
naturam definit, in libro de duabus naturis, dicens, natura est
unamquamque rem informans specifica differentia, quae scilicet complet
definitionem speciei. Sic ergo nunc loquimur de natura, secundum quod
natura significat essentiam, vel quod quid est, sive quidditatem
speciei. Hoc autem modo accipiendo naturam, impossibile est unionem
verbi incarnati esse factam in natura. Tripliciter enim aliquid unum
ex duobus vel pluribus constituitur. Uno modo, ex duobus perfectis
integris remanentibus. Quod quidem fieri non potest nisi in his quorum
forma est compositio, vel ordo, vel figura, sicut ex multis lapidibus
absque aliquo ordine adunatis per solam compositionem fit acervus; ex
lapidibus autem et lignis secundum aliquem ordinem dispositis, et etiam
ad aliquam figuram redactis, fit domus. Et secundum hoc, posuerunt
aliqui unionem esse per modum confusionis, quae scilicet est sine
ordine; vel commensurationis, quae est cum ordine. Sed hoc non
potest esse. Primo quidem, quia compositio, ordo vel figura non est
forma substantialis, sed accidentalis. Et sic sequeretur quod unio
incarnationis non esset per se, sed per accidens, quod infra
improbabitur. Secundo, quia ex huiusmodi non fit unum simpliciter,
sed secundum quid, remanent enim plura actu. Tertio, quia forma
talium non est natura, sed magis ars, sicut forma domus. Et sic non
constitueretur una natura in Christo, ut ipsi volunt. Alio modo fit
aliquid ex perfectis, sed transmutatis, sicut ex elementis fit
mixtum. Et sic aliqui dixerunt unionem incarnationis esse factam per
modum complexionis. Sed hoc non potest esse. Primo quidem, quia
natura divina est omnino immutabilis, ut in prima parte dictum est.
Unde nec ipsa potest converti in aliud, cum sit incorruptibilis, nec
aliud in ipsam, cum ipsa sit ingenerabilis. Secundo, quia id quod
est commixtum, nulli miscibilium est idem specie, differt enim caro a
quolibet elementorum specie. Et sic Christus nec esset eiusdem
naturae cum patre, nec cum matre. Tertio, quia ex his quae plurimum
distant non potest fieri commixtio, solvitur enim species unius eorum,
puta si quis guttam aquae amphorae vini apponat. Et secundum hoc, cum
natura divina in infinitum excedat humanam, non potest esse mixtio,
sed remanebit sola natura divina. Tertio modo fit aliquid ex aliquibus
non permutatis, sed imperfectis, sicut ex anima et corpore fit homo;
et similiter ex diversis membris. Sed hoc dici non potest de
incarnationis mysterio. Primo quidem, quia utraque natura est
secundum suam rationem perfecta, divina scilicet et humana. Secundo,
quia divina et humana natura non possunt constituere aliquid per modum
partium quantitativarum, sicut membra constituunt corpus, quia natura
divina est incorporea. Neque per modum formae et materiae, quia
divina natura non potest esse forma alicuius, praesertim corporei.
Sequeretur etiam quod species resultans esset communicabilis pluribus,
et ita essent plures Christi. Tertio, quia Christus neque esset
humanae naturae, neque divinae, differentia enim addita variat
speciem, sicut unitas in numeris, sicut dicitur in VIII
Metaphys.
Ad primum ergo dicendum quod illa auctoritas Cyrilli exponitur in
quinta synodo sic, si quis, unam naturam Dei verbi incarnatam
dicens, non sic accipit sicut patres docuerunt, quia ex divina natura
et humana unione secundum subsistentiam facta, sed ex talibus vocibus
naturam unam sive substantiam divinitatis et carnis Christi introducere
conatur, talis anathema sit. Non ergo sensus est quod in incarnatione
ex duabus naturis sit una natura constituta, sed quia una natura Dei
verbi carnem univit in persona.
Ad secundum dicendum quod ex anima et corpore constituitur in unoquoque
nostrum duplex unitas, naturae, et personae. Naturae quidem,
secundum quod anima unitur corpori, formaliter perficiens ipsum, ut ex
duabus fiat una natura, sicut ex actu et potentia, vel materia et
forma. Et quantum ad hoc non attenditur similitudo, quia natura
divina non potest esse corporis forma, ut in primo probatum est.
Unitas vero personae constituitur ex eis inquantum est unus aliquis
subsistens in carne et anima. Et quantum ad hoc attenditur
similitudo, unus enim Christus subsistit in divina natura et humana.
Ad tertium dicendum quod, sicut Damascenus dicit, natura divina
dicitur incarnata, quia est unita carni personaliter non quod sit in
naturam carnis conversa. Similiter etiam caro dicitur deificata, ut
ipse dicit, non per conversionem, sed per unionem ad verbum, salvis
suis proprietatibus, ut intelligatur caro deificata quia facta est Dei
verbi caro, non quia facta sit Deus.
|
|