|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unio verbi incarnati
non sit facta in persona. Persona enim Dei non est aliud a natura
ipsius, ut habitum est in primo. Si ergo unio non est in natura,
sequitur quod non sit facta in persona.
2. Praeterea, natura humana non est minoris dignitatis in Christo
quam in nobis. Personalitas autem ad dignitatem pertinet, ut in primo
habitum est. Cum ergo natura humana in nobis propriam personalitatem
habeat, multo magis habuit propriam personalitatem in Christo.
3. Praeterea, sicut Boetius dicit, in libro de duabus naturis,
persona est rationalis naturae individua substantia. Sed verbum Dei
assumpsit naturam humanam individuam, natura enim universalis non
sistit secundum se, sed in nuda contemplatione consideratur, ut
Damascenus dicit. Ergo humana natura habet suam personalitatem. Non
ergo videtur quod sit facta unio in persona.
Sed contra est quod in Chalcedonensi synodo legitur, non in duas
personas partitum aut divisum, sed unum et eundem filium unigenitum
dominum nostrum Iesum Christum confitemur. Ergo facta est unio verbi
in persona.
Respondeo dicendum quod persona aliud significat quam natura. Natura
enim significat essentiam speciei, quam significat definitio. Et si
quidem his quae ad rationem speciei pertinent nihil aliud adiunctum
inveniri posset, nulla necessitas esset distinguendi naturam a
supposito naturae, quod est individuum subsistens in natura illa, quia
unumquodque individuum subsistens in natura aliqua esset omnino idem cum
sua natura. Contingit autem in quibusdam rebus subsistentibus inveniri
aliquid quod non pertinet ad rationem speciei, scilicet accidentia et
principia individuantia, sicut maxime apparet in his quae sunt ex
materia et forma composita. Et ideo in talibus etiam secundum rem
differt natura et suppositum, non quasi omnino aliqua separata, sed
quia in supposito includitur ipsa natura speciei, et superadduntur
quaedam alia quae sunt praeter rationem speciei. Unde suppositum
significatur ut totum, habens naturam sicut partem formalem et
perfectivam sui. Et propter hoc in compositis ex materia et forma
natura non praedicatur de supposito, non enim dicimus quod hic homo sit
sua humanitas. Si qua vero res est in qua omnino nihil est aliud
praeter rationem speciei vel naturae suae, sicut est in Deo, ibi non
est aliud secundum rem suppositum et natura, sed solum secundum
rationem intelligendi, quia natura dicitur secundum quod est essentia
quaedam; eadem vero dicitur suppositum secundum quod est subsistens.
Et quod est dictum de supposito, intelligendum est de persona in
creatura rationali vel intellectuali, quia nihil aliud est persona quam
rationalis naturae individua substantia, secundum Boetium. Omne
igitur quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam eius sive
non, unitur ei in persona. Si ergo humana natura verbo Dei non
unitur in persona, nullo modo ei unitur. Et sic totaliter tollitur
incarnationis fides, quod est subruere totam fidem Christianam. Quia
igitur verbum habet naturam humanam sibi unitam, non autem ad suam
naturam divinam pertinentem consequens est quod unio sit facta in
persona verbi, non autem in natura.
Ad primum ergo dicendum quod, licet in Deo non sit aliud secundum rem
natura et persona, differt tamen secundum modum significandi, sicut
dictum est, quia persona significat per modum subsistentis. Et quia
natura humana sic unitur verbo ut verbum in ea subsistat, non autem ut
aliquid addatur ei ad rationem suae naturae, vel ut eius natura in
aliquid transmutetur, ideo unio facta est in persona, non in natura.
Ad secundum dicendum quod personalitas necessario intantum pertinet ad
dignitatem alicuius rei et perfectionem, inquantum ad dignitatem et
perfectionem eius pertinet quod per se existat, quod in nomine personae
intelligitur. Dignius autem est alicui quod existat in aliquo se
digniori, quam quod existat per se. Et ideo ex hoc ipso humana natura
dignior est in Christo quam in nobis, quia in nobis, quasi per se
existens, propriam personalitatem habet in Christo autem existit in
persona verbi. Sicut etiam esse completivum speciei pertinet ad
dignitatem formae, tamen sensitivum nobilius est in homine, propter
coniunctionem ad nobiliorem formam completivam, quam sit in bruto
animali, in quo est forma completiva.
Ad tertium dicendum quod Dei verbum non assumpsit naturam humanam in
universali, sed in atomo, idest in individuo, sicut Damascenus
dicit, alioquin oporteret quod cuilibet homini conveniret esse Dei
verbum, sicut convenit Christo. Sciendum est tamen quod non
quodlibet individuum in genere substantiae, etiam in rationali natura,
habet rationem personae, sed solum illud quod per se existit, non
autem illud quod existit in alio perfectiori. Unde manus Socratis,
quamvis sit quoddam individuum, non est tamen persona, quia non per se
existit, sed in quodam perfectiori, scilicet in suo toto. Et hoc
etiam potest significari in hoc quod persona dicitur substantia
individua, non enim manus est substantia completa, sed pars
substantiae. Licet igitur humana natura sit individuum quoddam in
genere substantiae, quia tamen non per se separatim existit, sed in
quodam perfectiori, scilicet in persona Dei verbi, consequens est
quod non habeat personalitatem propriam. Et ideo facta est unio in
persona.
|
|