|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod unio verbi incarnati non
sit facta in supposito, sive in hypostasi. Dicit enim Augustinus,
in Enchirid., divina substantia et humana utrumque est unus Dei
filius, sed aliud propter verbum, et aliud propter hominem. Leo
Papa etiam dicit, in epistola ad Flavianum, unum horum coruscat
miraculis, et aliud succumbit iniuriis. Sed omne quod est aliud et
aliud, differt supposito. Ergo unio verbi incarnati non est facta in
supposito.
2. Praeterea, hypostasis nihil est aliud quam substantia
particularis, ut Boetius dicit, in libro de duabus naturis.
Manifestum est autem quod in Christo est quaedam alia substantia
particularis praeter hypostasim verbi, scilicet corpus et anima et
compositum ex eis. Ergo in Christo est alia hypostasis praeter
hypostasim verbi Dei.
3. Praeterea, hypostasis verbi non continetur in aliquo genere,
neque sub specie, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt. Sed
Christus, secundum quod est factus homo, continetur sub specie
humana, dicit enim Dionysius, I cap. de Div. Nom., intra
nostram factus est naturam qui omnem ordinem secundum omnem naturam
supersubstantialiter excedit. Non autem continetur sub specie humana
nisi sit hypostasis quaedam humanae speciei. Ergo in Christo est alia
hypostasis praeter hypostasim verbi Dei. Et sic idem quod prius.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, in domino
nostro Iesu Christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim.
Respondeo dicendum quod quidam, ignorantes habitudinem hypostasis ad
personam, licet concederent in Christo unam solam personam, posuerunt
tamen aliam hypostasim Dei et aliam hominis, ac si unio sit facta in
persona, non in hypostasi. Quod quidem apparet erroneum tripliciter.
Primo, ex hoc quod persona supra hypostasim non addit nisi
determinatam naturam, scilicet rationalem; secundum quod Boetius
dicit, in libro de duabus naturis, quod persona est rationalis naturae
individua substantia. Et ideo idem est attribuere propriam hypostasim
humanae naturae in Christo, et propriam personam. Quod intelligentes
sancti patres, utrumque in Concilio quinto, apud Constantinopolim
celebrato, damnaverunt, dicentes, si quis introducere conetur in
mysterio Christi duas subsistentias seu duas personas, talis anathema
sit, nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta
Trinitas, incarnato uno de sancta Trinitate, Deo verbo.
Subsistentia autem idem est quod res subsistens, quod est proprium
hypostasis, ut patet per Boetium, in libro de duabus naturis.
Secundo quia, si detur quod persona aliquid addat supra hypostasim in
quo possit fieri unio, hoc nihil est aliud quam proprietas ad
dignitatem pertinens, secundum quod a quibusdam dicitur quod persona
est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Si ergo
facta sit unio in persona et non in hypostasi, consequens erit quod non
sit facta unio nisi secundum dignitatem quandam. Et hoc est,
approbante synodo Ephesina, damnatum a Cyrillo sub his verbis, si
quis in uno Christo dividit subsistentias post adunationem, sola
copulans eas coniunctione quae secundum dignitatem vel auctoritatem est
vel secundum potentiam, et non magis concursu secundum adunationem
naturalem, anathema sit. Tertio, quia tantum hypostasis est cui
attribuuntur operationes et proprietates naturae, et ea etiam quae ad
naturae rationem pertinent in concreto, dicimus enim quod hic homo
ratiocinatur, et est risibilis, et est animal rationale. Et hac
ratione hic homo dicitur esse suppositum, quia scilicet supponitur his
quae ad hominem pertinent, eorum praedicationem recipiens. Si ergo
sit alia hypostasis in Christo praeter hypostasim verbi, sequetur quod
de aliquo alio quam de verbo verificentur ea quae sunt hominis, puta
esse natum de virgine, passum, crucifixum et sepultum. Et hoc etiam
damnatum est, approbante Concilio Ephesino, sub his verbis, si quis
personis duabus vel subsistentiis eas quae sunt in evangelicis et
apostolicis Scripturis impartitur voces, aut de Christo a sanctis
dictas, aut ab ipso de se; et quasdam quidem velut homini praeter
illud ex Deo verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero,
velut Deo decibiles, soli ex Deo patre verbo, anathema sit. Sic
igitur patet esse haeresim ab olim damnatam dicere quod in Christo sunt
duae hypostases vel duo supposita, sive quod unio non sit facta in
hypostasi vel supposito. Unde in eadem synodo legitur, si quis non
confitetur carni secundum subsistentiam unitum ex Deo patre verbum,
unumque esse Christum cum sua carne, eundem scilicet Deum et
hominem, anathema sit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut accidentalis differentia facit
alterum, ita differentia essentialis facit aliud. Manifestum est
autem quod alteritas, quae provenit ex differentia accidentali, potest
ad eandem hypostasim vel suppositum in rebus creatis pertinere, eo quod
idem numero potest diversis accidentibus subesse, non autem contingit
in rebus creatis quod idem numero subsistere possit diversis essentiis
vel naturis. Unde sicut quod dicitur alterum et alterum in creaturis,
non significat diversitatem suppositi, sed solum diversitatem formarum
accidentalium; ita quod Christus dicitur aliud et aliud, non importat
diversitatem suppositi sive hypostasis, sed diversitatem naturarum.
Unde Gregorius Nazianzenus dicit, in epistola ad Chelidonium,
aliud et aliud sunt ea ex quibus salvator est, non alius autem et
alius. Dico vero aliud et aliud e contrario quam in Trinitate habet.
Ibi enim alius et alius dicimus, ut non subsistentias confundamus,
non aliud autem et aliud.
Ad secundum dicendum quod hypostasis significat substantiam
particularem non quocumque modo, sed prout est in suo complemento.
Secundum vero quod venit in unionem alicuius magis completi, non
dicitur hypostasis, sicut manus aut pes. Et similiter humana natura
in Christo, quamvis sit substantia particularis, quia tamen venit in
unionem cuiusdam completi, scilicet totius Christi prout est Deus et
homo, non potest dici hypostasis vel suppositum, sed illud completum
ad quod concurrit, dicitur esse hypostasis vel suppositum.
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus creatis res aliqua singularis
non ponitur in genere vel specie ratione eius quod pertinet ad eius
individuationem, sed ratione naturae, quae secundum formam
determinatur, cum individuatio magis sit secundum materiam in rebus
compositis. Sic igitur dicendum est quod Christus est in specie
humana ratione naturae assumptae, non ratione ipsius hypostasis.
|
|