|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod persona Christi non sit
composita. Persona enim Christi non est aliud quam persona vel
hypostasis verbi, ut ex dictis patet. Sed in verbo non est aliud
persona et natura, ut patet ex his quae dicta sunt in prima parte.
Cum ergo natura verbi sit simplex, ut in primo ostensum est,
impossibile est quod persona Christi sit composita.
2. Praeterea, omnis compositio videtur esse ex partibus. Sed
divina natura non potest habere rationem partis, quia omnis pars habet
rationem imperfecti. Ergo impossibile est quod persona Christi sit
composita ex duabus naturis.
3. Praeterea, quod componitur ex aliquibus, videtur esse homogeneum
eis, sicut ex corporibus non componitur nisi corpus. Si igitur ex
duabus naturis aliquid sit in Christo compositum, consequens erit quod
illud non erit persona, sed natura. Et sic in Christo erit facta
unio in natura. Quod est contra praedicta.
Sed contra est quod Damascenus dicit, III libro, in domino Iesu
Christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim, ex utrisque
compositam.
Respondeo dicendum quod persona sive hypostasis Christi dupliciter
considerari potest. Uno modo, secundum id quod est in se. Et sic
est omnino simplex, sicut et natura verbi. Alio modo, secundum
rationem personae vel hypostasis, ad quam pertinet subsistere in aliqua
natura. Et secundum hoc, persona Christi subsistit in duabus
naturis. Unde, licet sit ibi unum subsistens, est tamen ibi alia et
alia ratio subsistendi. Et sic dicitur persona composita, inquantum
unum duobus subsistit.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod illa compositio personae ex naturis non
dicitur esse ratione partium, sed potius ratione numeri, sicut omne
illud in quo duo conveniunt, potest dici ex eis compositum.
Ad tertium dicendum quod non in omni compositione hoc verificatur quod
illud quod componitur sit homogeneum componentibus, sed solum in
partibus continui; nam continuum non componitur nisi ex continuis.
Animal vero componitur ex anima et corpore, quorum neutrum est
animal.
|
|