|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
unio animae et corporis. Ex unione enim animae et corporis in nobis
causatur persona vel hypostasis hominis. Si ergo anima et corpus
fuerunt in Christo unita, sequitur quod fuerit ex unione eorum aliqua
hypostasis constituta. Non autem hypostasis verbi Dei, quae est
aeterna. Ergo in Christo erit aliqua persona vel hypostasis praeter
hypostasim verbi. Quod est contra praedicta.
2. Praeterea, ex unione animae et corporis constituitur natura
humanae speciei. Damascenus autem dicit, in III libro, quod in
domino nostro Iesu Christo non est communem speciem accipere. Ergo
in eo non est facta compositio animae et corporis.
3. Praeterea, anima non coniungitur corpori nisi ut vivificet
ipsum. Sed corpus Christi poterat vivificari ab ipso verbo Dei,
quod est fons et principium vitae. Ergo in Christo non fuit unio
animae et corporis.
Sed contra est quod corpus non dicitur animatum nisi ex unione animae.
Sed corpus Christi dicitur animatum, secundum illud quod Ecclesia
cantat, animatum corpus assumens, de virgine nasci dignatus est.
Ergo in Christo fuit unio animae et corporis.
Respondeo dicendum quod Christus dicitur homo univoce cum hominibus
aliis, utpote eiusdem speciei existens, secundum illud apostoli,
Philipp. II, in similitudinem hominum factus. Pertinet autem ad
rationem speciei humanae quod anima corpori uniatur, non enim forma
constituit speciem nisi per hoc quod sit actus materiae; et hoc est ad
quod generatio terminatur, per quam natura speciem intendit. Unde
necesse est dicere quod in Christo fuerit anima unita corpori, et
contrarium est haereticum, utpote derogans veritati humanitatis
Christi.
Ad primum ergo dicendum quod ex hac ratione moti fuerunt illi qui
negaverunt unionem animae et corporis in Christo, ne per hoc scilicet
cogerentur personam novam aut hypostasim in Christo inducere; quia
videbant quod in puris hominibus ex unione animae ad corpus constituitur
persona. Sed hoc ideo in puris hominibus accidit quia anima et corpus
sic in eis coniunguntur ut per se existant. Sed in Christo uniuntur
ad invicem ut adiuncta alteri principaliori quod subsistit in natura ex
eis composita. Et propter hoc ex unione animae et corporis in Christo
non constituitur nova hypostasis seu persona, sed advenit ipsum
coniunctum personae seu hypostasi praeexistenti. Nec propter hoc
sequitur quod sit minoris efficaciae unio animae et corporis in Christo
quam in nobis. Quia ipsa coniunctio ad nobilius non adimit virtutem
aut dignitatem, sed auget, sicut anima sensitiva in animalibus
constituit speciem, quia consideratur ut ultima forma; non autem in
hominibus, quamvis in eis sit nobilior et virtuosior; et hoc per
adiunctionem ulterioris et nobilioris perfectionis animae rationalis,
ut etiam supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod verbum Damasceni potest intelligi
dupliciter. Uno modo, ut referatur ad humanam naturam. Quae quidem
non habet rationem communis speciei secundum quod est in uno solo
individuo, sed secundum quod est abstracta ab omni individuo, prout in
nuda contemplatione consideratur; vel secundum quod est in omnibus
individuis. Filius autem Dei non assumpsit humanam naturam prout est
in sola consideratione intellectus, quia sic non assumpsisset ipsam rem
humanae naturae. Nisi forte diceretur quod humana natura esset quaedam
idea separata, sicut Platonici posuerunt hominem sine materia. Sed
tunc filius Dei non assumpsisset carnem, contra id quod dicitur Luc.
ult., spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Similiter etiam non potest dici quod filius Dei assumpsit humanam
naturam prout est in omnibus individuis eiusdem speciei, quia sic omnes
homines assumpsisset. Relinquitur ergo, ut Damascenus postea dicit
in eodem libro, quod assumpserit naturam humanam in atomo, idest in
individuo, non quidem in alio individuo, quod sit suppositum vel
hypostasis illius naturae, quam in persona filii Dei. Alio modo
potest intelligi dictum Damasceni ut non referatur ad naturam humanam,
quasi ex unione animae et corporis non resultet una communis natura,
quae est humana, sed est referendum ad unionem duarum naturarum,
divinae scilicet et humanae, ex quibus non componitur aliquid tertium,
quod sit quaedam natura communis; quia sic illud esset natum praedicari
de pluribus. Et hoc ibi intendit. Unde subdit, neque enim generatus
est, neque unquam generabitur alius Christus, ex deitate et
humanitate, in deitate et humanitate, Deus perfectus, idem et homo
perfectus.
Ad tertium dicendum quod duplex est principium vitae corporalis. Unum
quidem effectivum. Et hoc modo verbum Dei est principium omnis
vitae. Alio modo est aliquid principium vitae formaliter. Cum enim
vivere viventibus sit esse, ut dicit philosophus, in II de anima;
sicut unumquodque formaliter est per suam formam, ita corpus vivit per
animam. Et hoc modo non potuit corpus vivere per verbum, quod non
potest esse corporis forma.
|
|