|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod humana natura fuerit
unita verbo Dei accidentaliter. Dicit enim apostolus, Philipp.
II, de filio Dei, quod habitu inventus est ut homo. Sed habitus
accidentaliter advenit ei cuius est, sive accipiatur habitus prout est
unum de decem generibus; sive prout est species qualitatis. Ergo
humana natura accidentaliter unita est filio Dei.
2. Praeterea, omne quod advenit alicui post esse completum, advenit
ei accidentaliter, hoc enim dicimus accidens quod potest alicui et
adesse et abesse praeter subiecti corruptionem. Sed natura humana
advenit ex tempore filio Dei habenti esse perfectum ab aeterno. Ergo
advenit ei accidentaliter.
3. Praeterea, quidquid non pertinet ad naturam seu essentiam
alicuius rei, est accidens eius, quia omne quod est vel est
substantia, vel est accidens. Sed humana natura non pertinet ad
essentiam vel naturam filii Dei divinam, quia non est facta unio in
natura, ut supra dictum est. Ergo oportet quod natura humana
accidentaliter filio Dei advenerit.
4. Praeterea, instrumentum accidentaliter advenit. Sed natura
humana in Christo fuit divinitatis instrumentum, dicit enim
Damascenus, in III libro, quod caro Christi instrumentum
divinitatis existit. Ergo videtur quod humana natura fuerit filio Dei
unita accidentaliter.
Sed contra est quod illud quod accidentaliter praedicatur, non
praedicat aliquid, sed quantum vel quale vel aliquo modo se habens si
igitur humana natura accidentaliter adveniret, cum dicitur Christus
esse homo, non praedicaretur aliquid, sed quale aut quantum aut aliquo
modo se habens. Quod est contra decretalem Alexandri Papae
dicentis, cum Christus sit perfectus Deus et perfectus homo, qua
temeritate audent quidam dicere quod Christus, secundum quod est
homo, non est aliquid?
Respondeo dicendum quod, ad huius quaestionis evidentiam, sciendum
est quod circa mysterium unionis duarum naturarum in Christo, duplex
haeresis insurrexit. Una quidem confundentium naturas, sicut
Eutychetis et Dioscori, qui posuerunt quod ex duabus naturis est
constituta una natura; ita quod confitentur Christum esse ex duabus
naturis, quasi ante unionem distinctis; non autem in duabus naturis,
quasi post unionem naturarum distinctione cessante. Alia vero fuit
haeresis Nestorii et Theodori Mopsuesteni separantium personas.
Posuerunt enim aliam esse personam filii Dei, et filii hominis.
Quas dicebant sibi invicem esse unitas, primo quidem, secundum
inhabitationem, inquantum scilicet verbum Dei habitavit in illo homine
sicut in templo. Secundo, secundum unitatem affectus, inquantum
scilicet voluntas illius hominis est semper conformis voluntati Dei.
Tertio modo, secundum operationem, prout scilicet dicebant hominem
illum esse Dei verbi instrumentum. Quarto, secundum dignitatem
honoris, prout omnis honor qui exhibetur filio Dei, exhibetur filio
hominis, propter coniunctionem ad filium Dei. Quinto, secundum
aequivocationem, idest secundum communicationem nominum, prout
scilicet dicimus illum hominem esse Deum et filium Dei. Manifestum
est autem omnes istos modos accidentalem unionem importare. Quidam
autem posteriores magistri, putantes se has haereses declinare, in eas
per ignorantiam inciderunt. Quidam enim eorum concesserunt unam
Christi personam, sed posuerunt duas hypostases, sive duo supposita;
dicentes hominem quendam, compositum ex anima et corpore, a principio
suae conceptionis esse assumptum a Dei verbo. Et haec est prima
opinio quam Magister ponit in sexta distinctione tertii libri
sententiarum. Alii vero, volentes servare unitatem personae,
posuerunt Christi animam non esse corpori unitam, sed haec duo,
separata ab invicem, esse unita verbo accidentaliter, ut sic non
cresceret numerus personarum. Et haec est tertia opinio quam Magister
ibidem ponit. Utraque autem harum opinionum incidit in haeresim
Nestorii. Prima quidem, quia idem est ponere duas hypostases vel duo
supposita in Christo, quod ponere duas personas, ut supra dictum
est. Et si fiat vis in nomine personae, considerandum est quod etiam
Nestorius utebatur unitate personae, propter unitatem dignitatis et
honoris. Unde et quinta synodus definit anathema eum qui dicit unam
personam secundum dignitatem, honorem et adorationem, sicut Theodorus
et Nestorius insanientes conscripserunt. Alia vero opinio incidit in
errorem Nestorii quantum ad hoc, quod posuit unionem accidentalem.
Non enim differt dicere quod verbum Dei unitum est homini Christo
secundum inhabitationem sicut in templo suo, sicut dicebat Nestorius;
et dicere quod unitum fuit verbum homini secundum induitionem sicut
vestimento, sicut dicit tertia opinio. Quae etiam dicit peius aliquid
quam Nestorius, quod anima et corpus non sunt unita. Fides autem
Catholica, medium tenens inter praedictas positiones, neque dicit
esse unionem factam Dei et hominis secundum essentiam vel naturam;
neque etiam secundum accidens; sed medio modo, secundum subsistentiam
seu hypostasim. Unde in quinta synodo legitur, cum multis modis
unitas intelligatur, qui iniquitatem Apollinarii et Eutychetis
sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, (idest,
interimentes utramque naturam), unionem secundum confusionem dicunt;
Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes,
affectualem unitatem introducunt, sancta vero Dei Ecclesia,
utriusque perfidiae impietatem reiiciens unionem Dei verbi ad carnem
secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam.
Sic igitur patet quod secunda trium opinionum quas Magister ponit,
quae asserit unam hypostasim Dei et hominis, non est dicenda opinio,
sed sententia Catholicae fidei. Similiter etiam prima opinio, quae
ponit duas hypostases; et tertia, quae ponit unionem accidentalem;
non sunt dicendae opiniones, sed haereses in Conciliis ab Ecclesia
damnatae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in III
libro, non necesse autem omnifariam et indefective assimilari exempla,
quod enim in omnibus simile, idem utique erit, et non exemplum. Et
maxime in divinis, impossibile enim simile exemplum invenire et in
theologia, idest in deitate personarum, et in dispensatione, idest in
mysterio incarnationis. Humana igitur natura in Christo assimilatur
habitui, idest vestimento, non quidem quantum ad accidentalem
unionem, sed quantum ad hoc, quod verbum videtur per humanam naturam,
sicut homo per vestimentum. Et etiam quantum ad hoc, quod vestimentum
mutatur, quia scilicet formatur secundum figuram eius qui induit
ipsum, qui a sua forma non mutatur propter vestimentum, et similiter
humana natura assumpta a verbo Dei est meliorata, ipsum autem verbum
Dei non est mutatum; ut exponit Augustinus, in libro octogintatrium
quaestionum.
Ad secundum dicendum quod illud quod advenit post esse completum,
accidentaliter advenit, nisi trahatur in communionem illius esse
completi. Sicut in resurrectione corpus adveniet animae
praeexistenti, non tamen accidentaliter, quia ad idem esse assumetur,
ut scilicet corpus habeat esse vitale per animam. Non est autem sic de
albedine, quia aliud est esse albi, et aliud esse hominis cui advenit
albedo. Verbum autem Dei ab aeterno esse completum habuit secundum
hypostasim sive personam, ex tempore autem advenit ei natura humana,
non quasi assumpta ad unum esse prout est naturae, sicut corpus
assumitur ad esse animae; sed ad unum esse prout est hypostasis vel
personae. Et ideo humana natura non unitur accidentaliter filio Dei.
Ad tertium dicendum quod accidens dividitur contra substantiam.
Substantia autem, ut patet V Metaphys., dupliciter dicitur, uno
modo, essentia sive natura; alio modo, pro supposito sive hypostasi.
Unde sufficit ad hoc quod non sit unio accidentalis, quod sit facta
unio secundum hypostasim, licet non sit facta unio secundum naturam.
Ad quartum dicendum quod non omne quod assumitur ut instrumentum,
pertinet ad hypostasim assumentis, sicut patet de securi et gladio
nihil tamen prohibet illud quod assumitur ad unitatem hypostasis, se
habere ut instrumentum, sicut corpus hominis vel membra eius.
Nestorius igitur posuit quod natura humana est assumpta a verbo solum
per modum instrumenti, non autem ad unitatem hypostasis. Et ideo non
concedebat quod homo ille vere esset filius Dei, sed instrumentum
eius. Unde Cyrillus dicit, in epistola ad monachos Aegypti, hunc
Emanuelem, idest Christum, non tanquam instrumenti officio sumptum
dicit Scriptura, sed tanquam Deum vere humanatum, idest hominem
factum. Damascenus autem posuit naturam humanam in Christo esse sicut
instrumentum ad unitatem hypostasis pertinens.
|
|