|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod unio divinae et humanae
naturae non sit aliquid creatum. Nihil enim in Deo creatum potest
esse, quia quidquid est in Deo, Deus est. Sed unio est in Deo,
quia ipse Deus est humanae naturae unitus. Ergo videtur quod unio non
sit aliquid creatum.
2. Praeterea, finis est potissimum in unoquoque. Sed finis unionis
est divina hypostasis sive persona, ad quam terminata est unio. Ergo
videtur quod huiusmodi unio maxime debeat iudicari secundum conditionem
divinae hypostasis. Quae non est aliquid creatum. Ergo nec ipsa unio
est aliquid creatum.
3. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed homo
dicitur esse creator propter unionem. Ergo multo magis ipsa unio non
est aliquid creatum, sed creator.
Sed contra est, quod incipit esse ex tempore, est creatum. Sed unio
illa non fuit ab aeterno, sed incoepit esse ex tempore. Ergo unio est
aliquid creatum.
Respondeo dicendum quod unio de qua loquimur est relatio quaedam quae
consideratur inter divinam naturam et humanam, secundum quod conveniunt
in una persona filii Dei. Sicut autem in prima parte dictum est,
omnis relatio quae consideratur inter Deum et creaturam, realiter
quidem est in creatura, per cuius mutationem talis relatio innascitur,
non autem est realiter in Deo, sed secundum rationem tantum, quia non
nascitur secundum mutationem Dei. Sic igitur dicendum est quod haec
unio de qua loquimur, non est in Deo realiter, sed secundum rationem
tantum in humana autem natura, quae creatura quaedam est, est
realiter. Et ideo oportet dicere quod sit quoddam creatum.
Ad primum ergo dicendum quod haec unio non est in Deo realiter sed
solum secundum rationem tantum, dicitur enim Deus unitus creaturae ex
hoc quod creatura unita est ei, absque Dei mutatione.
Ad secundum dicendum quod ratio relationis, sicut et motus dependet ex
fine vel termino, sed esse eius dependet ex subiecto. Et quia unio
talis non habet esse reale nisi in natura creata, ut dictum est,
consequens est quod habeat esse creatum.
Ad tertium dicendum quod homo dicitur et est Deus propter unionem
inquantum terminatur ad hypostasim divinam. Non tamen sequitur quod
ipsa unio sit creator vel Deus, quia quod aliquid dicatur creatum,
hoc magis respicit esse ipsius quam relationem.
|
|