|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod idem sit unio quod
assumptio. Relationes enim, sicut et motus, specificantur secundum
terminum. Sed idem est terminus assumptionis et unionis, scilicet
divina hypostasis. Ergo videtur quod non differant unio et assumptio.
2. Praeterea, in mysterio incarnationis idem videtur esse uniens et
assumens, unitum et assumptum. Sed unio et assumptio videntur sequi
actionem et passionem unientis et uniti, vel assumentis et assumpti.
Ergo videtur idem esse unio quod assumptio.
3. Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, aliud est unio,
aliud incarnatio. Nam unio solam demonstrat copulationem, ad quid
autem facta est, non adhuc. Incarnatio autem et humanatio determinant
ad quem sit facta copulatio. Sed similiter assumptio non determinat ad
quem facta sit copulatio. Ergo videtur idem esse unio et assumptio.
Sed contra est quod divina natura dicitur unita, non autem assumpta.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, unio importat relationem
divinae naturae et humanae secundum quod conveniunt in una persona.
Omnis autem relatio quae incipit esse ex tempore, ex aliqua mutatione
causatur. Mutatio autem consistit in actione et passione. Sic igitur
dicendum est quod prima et principalis differentia inter unionem et
assumptionem est quod unio importat ipsam relationem, assumptio autem
actionem secundum quam dicitur aliquis assumens, vel passionem secundum
quam dicitur aliquid assumptum. Ex hac autem differentia accipitur
secundo alia differentia. Nam assumptio dicitur sicut in fieri, unio
autem sicut in facto esse. Et ideo uniens dicitur esse unitum,
assumens autem non dicitur esse assumptum. Natura enim humana
significatur ut in termino assumptionis ad hypostasim divinam per hoc
quod dicitur homo, unde vere dicimus quod filius Dei, qui est uniens
sibi humanam naturam, est homo. Sed humana natura in se considerata,
idest in abstracto, significatur ut assumpta, non autem dicimus quod
filius Dei sit humana natura. Ex eodem etiam sequitur tertia
differentia, quod relatio, praecipue aequiparantiae, non magis se
habet ad unum extremum quam ad aliud; actio autem et passio diversimode
se habent ad agens et patiens, et ad diversos terminos. Et ideo
assumptio determinat terminum et a quo et ad quem, dicitur enim
assumptio quasi ab alio ad se sumptio, unio autem nihil horum
determinat. Unde indifferenter dicitur quod humana natura est unita
divinae, et e converso. Non autem dicitur divina natura assumpta ab
humana, sed e converso, quia humana natura adiuncta est ad
personalitatem divinam, ut scilicet persona divina in humana natura
subsistat.
Ad primum ergo dicendum quod unio et assumptio non eodem modo se habent
ad terminum, sed diversimode, sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod uniens et assumens non omnino sunt idem.
Nam omnis persona assumens est uniens, non autem e converso. Nam
persona patris univit naturam humanam filio, non autem sibi et ideo
dicitur uniens, non assumens. Et similiter non est idem unitum et
assumptum. Nam divina natura dicitur unita, non assumpta.
Ad tertium dicendum quod assumptio determinat cui facta est copulatio
ex parte assumentis, inquantum assumptio dicitur quasi ad se sumptio.
Sed incarnatio et humanatio ex parte assumpti, quod est caro, vel
natura humana. Et ideo assumptio differt ratione et ab unione, et ab
incarnatione seu humanatione.
|
|