|
Deinde considerandum est de his quae conveniunt Christo per
comparationem ad patrem. Quorum quaedam dicuntur de ipso secundum
habitudinem ipsius ad patrem, puta quod est ei subiectus; quod ipsum
oravit; quod ei in sacerdotio ministravit. Quaedam vero dicuntur,
vel dici possunt, secundum habitudinem patris ad ipsum, puta, si
pater eum adoptasset; et quod eum praedestinavit. Primo igitur
considerandum est de subiectione Christi ad patrem; secundo, de eius
oratione; tertio, de ipsius sacerdotio; quarto, de adoptione, an ei
conveniat; quinto, de eius praedestinatione. Circa primum quaeruntur
duo. Primo, utrum Christus sit subiectus patri. Secundo, utrum
sit subiectus sibi ipsi.
|
|