|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit dicendum
Christum esse subiectum patri. Omne enim quod subiicitur Deo patri,
est creatura, quia, ut dicitur in libro de Ecclesiast. Dogmat.,
in Trinitate nihil est serviens neque subiectum. Sed non est
simpliciter dicendum quod Christus sit creatura, ut supra dictum est.
Ergo etiam non est simpliciter dicendum quod Christus sit Deo patri
subiectus.
2. Praeterea, ex hoc dicitur aliquid Deo subiectum, quod est eius
dominio serviens. Sed humanae naturae in Christo non potest attribui
servitus, dicit enim Damascenus, in III libro, sciendum quod
neque servam ipsam, humanam scilicet naturam Christi, dicere
possumus. Servitutis enim et dominationis nomen non naturae sunt
cognitiones, sed eorum quae ad aliquid, quemadmodum paternitatis et
filiationis. Ergo Christus secundum humanam naturam non est subiectus
Deo patri.
3. Praeterea, I Cor. XV dicitur, cum autem subiecta fuerint
illi omnia, tunc ipse filius subiectus erit illi qui sibi subiecit
omnia. Sed, sicut dicitur Heb. II, nunc necdum videmus ei
subiecta omnia. Ergo nondum ipse est subiectus patri, qui ei subiecit
omnia.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, pater maior me est. Et
Augustinus dicit, in I de Trin., non immerito Scriptura utrumque
dicit, aequalem patri filium; et patrem maiorem filio. Illud enim
propter formam Dei, hoc autem propter formam servi, sine ulla
confusione intelligitur. Sed minor est subiectus maiori. Ergo
Christus, secundum formam servi, est patri subiectus.
Respondeo dicendum quod cuilibet habenti aliquam naturam conveniunt ea
quae sunt propria illius naturae. Natura autem humana ex sui
conditione habet triplicem subiectionem ad Deum. Unam quidem secundum
gradum bonitatis, prout scilicet natura divina est ipsa essentia
bonitatis, ut patet per Dionysium, I cap. de Div. Nom.; natura
autem creata habet quandam participationem divinae bonitatis, quasi
radiis illius bonitatis subiecta. Secundo, humana natura subiicitur
Deo quantum ad Dei potestatem, prout scilicet humana natura, sicut
et quaelibet creatura, subiacet operationi divinae dispositionis.
Tertio modo, specialiter humana natura Deo subiicitur per proprium
suum actum, inquantum scilicet propria voluntate obedit mandatis eius.
Et hanc triplicem subiectionem ad patrem Christus de seipso
confitetur. Primam quidem, Matth. XIX, quid me interrogas de
bono? Unus est bonus Deus. Ubi Hieronymus dicit quod, quia eum
magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei filium confessus
erat, dixit quamvis sanctum hominem in comparatione Dei non esse
bonum. Per quod dedit intelligere quod ipse, secundum humanam
naturam, non pertingebat ad gradum bonitatis divinae. Et quia in his
quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius, ut
Augustinus dicit, in VI de Trin.; ex hac ratione pater dicitur
maior Christo secundum humanam naturam. Secunda autem subiectio
Christo attribuitur, inquantum omnia quae circa humanitatem Christi
acta sunt, divina dispositione gesta creduntur. Unde dicit
Dionysius, IV cap. Cael. Hier., quod Christus subiicitur Dei
patris ordinationibus. Et haec est subiectio servitutis, secundum
quod omnis creatura Deo servit, eius ordinationi subiecta, secundum
illud Sap. XVI, creatura tibi factori deserviens. Et secundum
hoc etiam filius Dei, Philipp. II, dicitur formam servi
accipiens. Tertiam etiam subiectionem attribuit sibi ipsi, Ioan.
VIII, dicens, quae placita sunt ei, facio semper. Et haec est
subiectio obedientiae. Unde dicitur Philipp. II quod factus est
obediens patri usque ad mortem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est simpliciter intelligendum
quod Christus sit creatura, sed solum secundum humanam naturam, sive
apponatur ei determinatio sive non, ut supra dictum est; ita etiam non
est simpliciter intelligendum quod Christus sit subiectus patri, sed
solum secundum humanam naturam, etiam si haec determinatio non
apponatur. Quam tamen convenientius est apponere, ad evitandum
errorem Arii, qui posuit filium minorem patre.
Ad secundum dicendum quod relatio servitutis et dominii fundatur super
actione et passione, inquantum scilicet servi est moveri a domino
secundum imperium. Agere autem non attribuitur naturae sicut agenti,
sed personae, actus enim suppositorum sunt et singularium, secundum
philosophum. Attribuitur tamen actio naturae sicut ei secundum quam
persona vel hypostasis agit. Et ideo, quamvis non proprie dicatur
quod natura sit domina vel serva, potest tamen proprie dici quod aliqua
hypostasis vel persona sit domina vel serva secundum hanc vel illam
naturam. Et secundum hoc, nihil prohibet Christum dicere patri
subiectum, vel servum, secundum humanam naturam.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Trin.,
tunc Christus tradet regnum Deo et patri, quando iustos, in quibus
nunc regnat per fidem, perducturus est ad speciem, ut scilicet videant
ipsam essentiam communem patri et filio. Et tunc totaliter erit patri
subiectus non solum in se, sed etiam in membris suis, per plenam
participationem divinae bonitatis. Tunc etiam omnia erunt plene ei
subiecta per finalem impletionem suae voluntatis de eis. Licet etiam
modo sint omnia ei subiecta quantum ad potestatem, secundum illud
Matth. ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, et
cetera.
|
|