|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit sibi
ipsi subiectus. Dicit enim Cyrillus, in epistola synodica, quam
scilicet synodus Ephesina recepit, neque, inquit, ipse Christus
sibi servus est neque dominus. Fatuum enim est, magis autem et
impium, ita dicere vel sapere. Et hoc etiam asseruit Damascenus, in
III libro, dicens, unum enim ens Christus non potest servus esse
sui ipsius et dominus. Sed intantum dicitur servus patris Christus,
inquantum est ei subiectus. Ergo Christus non est subiectus sibi
ipsi.
2. Praeterea, servus refertur ad dominum. Sed relatio non est
alicuius ad seipsum, unde et Hilarius dicit, in libro de Trin.,
quod nihil est sibi simile aut aequale. Ergo Christus non potest dici
servus sui ipsius. Et per consequens, nec sibi esse subiectus.
3. Praeterea, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita
Deus et homo unus est Christus, ut Athanasius dicit. Sed homo non
dicitur subiectus sibi ipsi, vel servus sui ipsius, aut maior seipso,
propter hoc quod corpus eius subiectum est animae. Ergo neque
Christus dicitur subiectus sibi ipsi propter hoc quod eius humanitas
subiecta est divinitati ipsius.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., veritas
ostendit, secundum istum modum, quo scilicet pater maior est Christo
secundum humanam naturam, etiam seipso minorem filium.
2. Praeterea, sicut ipse argumentatur ibidem, sic accepta est a
filio Dei forma servi ut non amitteretur forma Dei. Sed secundum
formam Dei quae est communis patri et filio, pater est filio maior
secundum humanam naturam. Ergo etiam filius maior est seipso secundum
humanam naturam.
3. Praeterea, Christus, secundum humanam naturam, est servus Dei
patris secundum illud Ioan. XX, ascendo ad patrem meum et patrem
vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Sed quicumque est servus
patris, est servus filii, alioquin non omnia quae sunt patris essent
filii. Ergo Christus est servus sui ipsius, et sibi subditus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, esse dominum et servum
attribuitur personae vel hypostasi secundum aliquam naturam. Cum ergo
Christus dicitur esse dominus vel servus sui ipsius, vel quod verbum
Dei est dominus hominis Christi, hoc potest intelligi dupliciter.
Uno modo, ut intelligatur hoc esse dictum ratione alterius hypostasis
vel personae, quasi alia sit persona verbi Dei dominantis, et alia
hominis servientis, quod pertinet ad haeresim Nestorii. Unde in
condemnatione Nestorii dicitur in synodo Ephesina, si quis dicit
Deum vel dominum esse Christi ex Deo patre verbum, et non eundem
magis confitetur simul Deum et hominem, utpote verbo carne facto,
secundum Scripturas, anathema sit. Et hoc modo negatur a Cyrillo et
Damasceno. Et sub eodem sensu negandum est Christum esse minorem
seipso, vel esse sibi ipsi subiectum. Alio modo potest intelligi
secundum diversitatem naturarum in una persona vel hypostasi. Et sic
dicere possumus, secundum unam earum, in qua cum patre convenit,
simul eum cum patre praeesse et dominari, secundum vero alteram
naturam, in qua nobiscum convenit, ipsum subesse et servire. Et
secundum hunc modum dicit Augustinus filium esse seipso minorem.
Sciendum tamen quod, cum hoc nomen Christus sit nomen personae,
sicut et hoc nomen filius, illa per se et absolute possunt dici de
Christo quae conveniunt ei ratione suae personae, quae est aeterna,
et maxime huiusmodi relationes, quae magis proprie videntur ad personam
vel hypostasim pertinere. Sed ea quae conveniunt sibi secundum humanam
naturam, sunt ei potius attribuenda cum determinatione. Ut videlicet
dicamus Christum simpliciter esse maximum, et dominum, et
praesidentem, quod autem sit subiectus, vel servus, vel minor, est
ei attribuendum cum determinatione, scilicet, secundum humanam
naturam.
Ad primum ergo dicendum quod Cyrillus et Damascenus negant Christum
esse dominum sui ipsius, secundum quod per hoc importatur pluralitas
suppositorum, quae requiritur ad hoc quod aliquis simpliciter sit
dominus alicuius.
Ad secundum dicendum quod simpliciter quidem oportet esse alium dominum
et alium servum, potest tamen aliqua ratio dominii et servitutis
servari prout idem est dominus sui ipsius secundum aliud et aliud.
Ad tertium dicendum quod, propter diversas partes hominis, quarum una
est superior et alia inferior, dicit etiam philosophus, in V
Ethic., quod iustitia hominis est ad seipsum, inquantum irascibilis
et concupiscibilis obediunt rationi. Secundum etiam hunc modum unus
homo potest dici sibi subiectus et serviens, secundum diversas sui
partes.
Ad alia autem argumenta patet responsio ex dictis. Nam Augustinus
asserit filium seipso minorem, vel sibi subiectum, secundum humanam
naturam, non secundum diversitatem suppositorum.
|
|