|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non competat
orare. Nam, sicut dicit Damascenus, oratio est petitio decentium a
Deo. Sed, cum Christus omnia facere posset, non videtur ei
convenire quod aliquid ab aliquo peteret. Ergo videtur quod Christo
non conveniat orare.
2. Praeterea, non oportet orando petere illud quod aliquis scit pro
certo esse futurum, sicut non oramus quod sol oriatur cras. Neque
etiam est conveniens quod aliquis orando petat quod scit nullo modo esse
futurum. Sed Christus sciebat circa omnia quid esset futurum. Ergo
non conveniebat ei aliquid orando petere.
3. Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, quod oratio est
ascensus intellectus in Deum. Sed intellectus Christi non indigebat
ascensione in Deum, quia semper intellectus eius erat Deo
coniunctus, non solum secundum unionem hypostasis, sed etiam secundum
fruitionem beatitudinis. Ergo Christo non conveniebat orare.
Sed contra est quod dicitur Luc. VI, factum est in illis diebus,
exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est in secunda parte, oratio
est quaedam explicatio propriae voluntatis apud Deum, ut eam impleat.
Si igitur in Christo esset una tantum voluntas, scilicet divina,
nullo modo sibi competeret orare, quia voluntas divina per seipsam est
effectiva eorum quae vult, secundum illud Psalmi, omnia quaecumque
voluit dominus fecit. Sed quia in Christo est alia voluntas divina et
alia humana; et voluntas humana non est per seipsam efficax ad
implendum ea quae vult, nisi per virtutem divinam, inde est quod
Christo, secundum quod est homo et humanam voluntatem habens,
competit orare.
Ad primum ergo dicendum quod Christus poterat perficere omnia quae
volebat secundum quod Deus, non autem secundum quod homo, quia,
secundum quod homo, non habuit omnipotentiam, ut supra habitum est.
Nihilominus tamen, idem ipse Deus existens et homo, voluit ad patrem
orationem porrigere, non quasi ipse esset impotens, sed propter
nostram instructionem. Primo quidem, ut ostenderet se esse a patre.
Unde ipse dicit, Ioan. XI, propter populum qui circumstat dixi,
scilicet verba orationis, ut credant quia tu me misisti. Unde
Hilarius, in X de Trin., dicit, non prece eguit, nobis oravit,
ne filius ignoraretur. Secundo, ut nobis exemplum daret. Unde
Ambrosius dicit, super Luc., noli insidiatrices aperire aures, ut
putes filium Dei quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non
possit. Potestatis enim auctor, obedientiae magister, ad praecepta
virtutis suo nos informat exemplo. Unde et Augustinus dicit, super
Ioan., poterat dominus in forma servi, si hoc opus esset, orare
silentio. Sed ita se patri voluit exhibere precatorem, ut meminisset
nostrum se esse doctorem.
Ad secundum dicendum quod, inter alia quae Christus scivit futura,
scivit quaedam esse fienda propter suam orationem. Et huiusmodi non
inconvenienter a Deo petiit.
Ad tertium dicendum quod ascensio nihil est aliud quam motus in id quod
est sursum. Motus autem, ut dicitur in III de anima, dupliciter
dicitur. Uno modo, proprie, secundum quod importat exitum de
potentia in actum, prout est actus imperfecti. Et sic ascendere
competit ei quod est potentia sursum et non actu. Et hoc modo, ut
Damascenus dicit, in III libro, intellectus humanus Christi non
eget ascensione in Deum, cum sit semper Deo unitus et secundum esse
personale, et secundum beatam contemplationem. Alio modo dicitur
motus actus perfecti, idest existentis in actu, sicut intelligere et
sentire dicuntur quidam motus. Et hoc modo intellectus Christi semper
ascendit in Deum, quia semper contemplatur ipsum ut supra se
existentem.
|
|