|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christo conveniat
orare secundum suam sensualitatem. Dicitur enim in Psalmo, ex
persona Christi, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
Sed sensualitas dicitur appetitus carnis. Ergo Christi sensualitas
potuit ascendere in Deum vivum exultando, et pari ratione, orando.
2. Praeterea, eius videtur esse orare cuius est desiderare illud
quod petitur. Sed Christus petivit aliquid quod desideravit
sensualitas, cum dixit, transeat a me calix iste, ut habetur Matth.
XXVI. Ergo sensualitas Christi oravit.
3. Praeterea, magis est uniri Deo in persona quam ascendere in
Deum per orationem. Sed sensualitas fuit assumpta a Deo in unitate
personae, sicut et quaelibet pars humanae naturae. Ergo multo magis
potuit ascendere in Deum orando.
Sed contra est quod Philipp. II dicitur quod filius Dei, secundum
naturam quam assumpsit, est in similitudinem hominum factus. Sed alii
homines non orant secundum sensualitatem. Ergo nec Christus oravit
secundum sensualitatem.
Respondeo dicendum quod orare secundum sensualitatem potest dupliciter
intelligi. Uno modo, sic quod oratio sit actus sensualitatis. Et
hoc modo Christus secundum sensualitatem non oravit. Quia eius
sensualitas eiusdem naturae et speciei fuit in Christo et in nobis.
In nobis autem non potest orare, duplici ratione. Primo quidem,
quia motus sensualitatis non potest sensualia transcendere, et ideo non
potest in Deum ascendere, quod requiritur ad orationem. Secundo,
quia oratio importat quandam ordinationem, prout aliquis desiderat
aliquid quasi a Deo implendum, et hoc est solius rationis. Unde
oratio est actus rationis, ut in secunda parte habitum est. Alio modo
potest dici aliquis orare secundum sensualitatem, quia scilicet eius
ratio orando Deo proposuit quod erat in appetitu sensualitatis ipsius.
Et secundum hoc, Christus oravit secundum sensualitatem, inquantum
scilicet eius oratio exprimebat sensualitatis affectum, tanquam
sensualitatis advocata. Et hoc, ut nos de tribus instrueret.
Primo, ut ostenderet se veram humanam naturam assumpsisse, cum
omnibus naturalibus affectibus. Secundo, ut ostenderet quod homini
licet, secundum naturalem affectum, aliquid velle quod Deus non
vult. Tertio, ut ostendat quod proprium affectum debet homo divinae
voluntati subiicere. Unde Augustinus dicit, in Enchirid., sic
Christus, hominem gerens, ostendit privatam quandam hominis
voluntatem, cum dicit, transeat a me calix iste. Haec enim erat
humana voluntas, proprium aliquid, et tanquam privatum, volens. Sed
quia rectum vult esse hominem, et ad Deum dirigi, subdit, veruntamen
non sicut ego volo, sed sicut tu, ac si dicat, vide te in me, quia
potes aliquid proprium velle, etsi Deus aliud velit.
Ad primum ergo dicendum quod caro exultat in Deum vivum, non per
actum carnis ascendentem in Deum, sed per redundantiam a corde in
carnem, inquantum appetitus sensitivus sequitur motum appetitus
rationalis.
Ad secundum dicendum quod, licet sensualitas hoc voluerit quod ratio
petebat, hoc tamen orando petere non erat sensualitatis, sed
rationis, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod unio in persona est secundum esse personale,
quod pertinet ad quamlibet partem humanae naturae. Sed ascensio
orationis est per actum qui non convenit nisi rationi, ut dictum est.
Unde non est similis ratio.
|
|