|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo non fuerit
conveniens pro se orare. Dicit enim Hilarius, in X de Trin., cum
sibi non proficeret deprecationis sermo, ad profectum tamen fidei
nostrae loquebatur. Sic ergo videtur quod Christus non sibi, sed
nobis oraverit.
2. Praeterea, nullus orat nisi pro eo quod vult, quia, sicut
dictum est oratio est quaedam explicatio voluntatis per Deum
implendae. Sed Christus volebat pati ea quae patiebatur, dicit enim
Augustinus, XXVI contra Faustum, homo plerumque, etsi nolit,
contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit aut sitit.
Ille autem, scilicet Christus, omnia ista habuit quia voluit. Ergo
ei non competebat pro seipso orare.
3. Praeterea, Cyprianus dicit, in libro de oratione dominica,
pacis et unitatis magister noluit sigillatim et privatim precem fieri,
ut quis, dum precatur, pro se tantum precetur. Sed Christus illud
implevit quod docuit secundum illud Act. I, coepit Iesus facere et
docere. Ergo Christus nunquam pro se solo oravit.
Sed contra est quod ipse dominus orando dicit, Ioan. XVII,
clarifica filium tuum.
Respondeo dicendum quod Christus pro se oravit dupliciter. Uno
modo, exprimendo affectum sensualitatis, ut supra dictum est; vel
etiam voluntatis simplicis, quae consideratur ut natura; sicut cum
oravit a se calicem passionis transferri. Alio modo, exprimendo
affectum voluntatis deliberatae, quae consideratur ut ratio, sicut cum
petiit gloriam resurrectionis. Et hoc rationabiliter. Sicut enim
dictum est, Christus ad hoc uti voluit oratione ad patrem, ut nobis
daret exemplum orandi; et ut ostenderet patrem suum esse auctorem a quo
et aeternaliter processit secundum divinam naturam, et secundum humanam
naturam ab eo habet quidquid boni habet. Sicut autem in humana natura
quaedam bona habebat a patre iam percepta, ita etiam expectabat ab eo
quaedam bona nondum habita, sed percipienda. Et ideo, sicut pro
bonis iam perceptis in humana natura gratias agebat patri,
recognoscendo eum auctorem, ut patet Matth. XXVI et Ioan.
XI, ita etiam, ut patrem auctorem recognosceret, ab eo orando
petebat quae sibi deerant secundum humanam naturam, puta gloriam
corporis et alia huiusmodi. Et in hoc etiam nobis dedit exemplum ut de
perceptis muneribus gratias agamus, et nondum habita orando
postulemus.
Ad primum ergo dicendum quod Hilarius loquitur quantum ad orationem
vocalem, quae non erat ei necessaria propter ipsum, sed solum propter
nos. Unde signanter dicit quod sibi non proficiebat deprecationis
sermo. Si enim desiderium pauperum exaudit dominus, ut in Psalmo
dicitur, multo magis sola voluntas Christi habet vim orationis apud
patrem. Unde ipse dicebat, Ioan. XI, ego sciebam quia semper me
audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me
misisti.
Ad secundum dicendum quod Christus volebat quidem pati illa quae
patiebatur, pro tempore illo, sed nihilominus volebat ut, post
passionem, gloriam corporis consequeretur, quam nondum habebat. Quam
quidem gloriam expectabat a patre sicut ab auctore. Et ideo
convenienter ab eo ipsam petebat.
Ad tertium dicendum quod ipsa gloria quam Christus orando sibi
petebat, pertinebat ad salutem aliorum, secundum illud Rom. IV,
resurrexit propter iustificationem nostram. Et ideo illa etiam oratio
quam pro se faciebat, erat quodammodo pro aliis. Sicut et quicumque
homo aliquod bonum a Deo postulat ut utatur illo ad utilitatem
aliorum, non sibi soli, sed etiam aliis orat.
|
|